Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.13

Ad illud quod est in oppositum, cum dicitur quod “suppositum1 preintelligitur actui ab ipso procedenti”, dicendum quod uerum est de supposito absoluto, non autem de supposito quod constituitur relatione originis, ut est suppositum diuinum: tale enim simul debet intelligi constitutum et originans uel originatum et relatum, et non unum prius quam alterum.


  1. suppositum … ab ipso procedenti] cf. supra, uu. 13-14 ↩︎

C.I.27.1.15

Ad aliud quod erat in oppositum, cum dicitur quod suppositum preintelligitur actu ab ipso procedenti, dicendum quod uerum est de supposito absoluto, non autem de supposito quod constituitur relatione originis, ut est suppositum diuinum; tale enim debet simul intelligi constitutum et originans uel originatum uel relatum, et non unum prius quam alterum.