Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item in relatione idemptitatis aliquid unum secundum rem accipitur ut plura secundum rationem, quia omnis relatio 1 requirit duo extrema; set hec acceptio non uidetur esse per comparationem ad aliqua differentia secundum rem; ergo non oportet differentiam attributorum diuinorum secundum rationem accipi per comparationem ad aliqua differentia secundum rem; set pro alio non negatur quin possit accipi absque comparatione ad creaturas; ergo etc.
-
relatio … requirit duo extrema] cf. Thom., S.th., I, 13, 7, resp. ↩︎
Item in relatiuis identitatis aliquid unum secundum rem accipitur ut plura secundum rationem, quia omnis relatio requirit duo extrema; set hec acceptio non uidetur esse per comparationem ad aliqua differentia secundum rem; ergo non oportet differentiam attributorum diuinorum secundum rationem accipi per comparationem ad aliqua differentia secundum rem, set pro alio non negatur quin possit accipi absque comparatione ad creaturas; ergo etc.