Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.1.11

Secundum patet, scilicet quod non possunt esse plures dii solo numero differentes, et hoc sic: omnis natura que est non solum ab alio plurificabilis, set etiam de se plurificata non est una secundum speciem; set natura diuina non est ab alio effectiue plurificabilis, cum non habeat causam agentem priorem se; et ideo si sit in pluribus, est in eis de se et ex se plurificata; ergo talis natura non est una secundum speciem in illis pluribus, et ita non different solo numero.

C.I.2.1.9

Secundum patet, scilicet quod non possunt esse plures dii solo numero differentes, et hoc sic: Omnis natura que est non solum ab alio plurificabilis, set etiam de se plurificata non est una secundum specie, set natura diuina non est ab alio plurificabilis effectiue, cum non habeat causam agentem priorem se. Et ideo si sit in pluribus, est in eis de se et ex se plurificata; ergo talis natura non est una secundum speciem in illis pluribus. Et ita non differunt solo numero.