Display to small
Rotate your device or try a larger display
Et est aduertendum, quod, [ubi] nisi poneremus in angelis fuisse aliam cognitionem quam naturalem, forte non possemus angelo attribuere talem inconsiderationem. Quecumque enim naturali cognitione cognoscit, simul et actu cognoscit exceptis illis que excepta sunt in IV1 dist., ubi de hoc quesitum est; saltem non uideo quod in hiis que fienda sunt per angelum uel appetenda ab angelo in puris naturalibus constituto possit aliqua inconsideratio poni in eo, cum omnes rationes et circumstantias cuiuscumque presentis agibilis uel appetibilis non discursiue, set intuitiue quilibet angelus perfecte nouerit in propria rei natura.
-
IV dist.] cf. supra, II, 4, 3 [A.II.4.3.3] ↩︎
Et est aduertendum quod, nisi poneremus in angelo aliam cognitionem quam naturalem, forte non possemus eis attribuere talem inconsiderationem, quia, sicut in speculabilibus per naturam ab angelo cognitis angelus cognoscendo subiectum statim cognoscit quidquid subiecto attribuitur uel ab eo remouetur, propter1 quod non intelligit componendo et diuidendo et intellecto principio statim in ipso intuetur conclusionem, et ideo non intelligit discurrendo, sic in eligibilibus et operabilibus ab angelo in puris naturalibus considerato uidetur quod cognoscendo eligibile uel agibile statim cognoscat omnes circumstantias que possunt eum in eligendo rectificare.
-
propter … non intelligit discurrendo] cf. ps.-Dionys., De div. nom., 7 (388a-389b) ↩︎
Et est aduertendum, quod nisi poneremus in angelo aliam cognitionem quam naturalem, forte non possemus ei attribuere talem inconsiderationem, quia, sicut in speculabilibus per naturam ab angelo cognitis angelus cognoscendo subiectum statim cognoscit hoc quod subiecto attribuitur et ab eo remouetur, propter quod non intelligit componendo et diuidendo et intellecto principio statim intuetur conclusionem in ipso, et ideo non intelligit discurrendo, sicut in eligibilibus et operabilibus ab angelo in puris naturalibus considerato uidetur quod cognoscendo eligibile uel agibile statim cognoscat omnes circunstantias que possunt eum rectificare in eligendo. Et ideo non potest circa hec errare, nec peruerse eligere, sicut magis patebit infra dist. 23 questione 1.