Display to small
Rotate your device or try a larger display
Circa tertium notandum quod esse1 ymaginem conuenit tam Filio quam Spiritui Sancto, Filio tamen magis competit per appropriationem. Primum patet sic: omne productum in similitudine et equalitate ad alterum est eius ymago: in hoc enim consistit ratio ymaginis; set Spiritus Sanctus producitur in similitudine et equalitate ad Patrem sicut Filius; ergo2 quilibet potest dici ymago Patris, unus sicut alius. Et hoc expresse dicit DAMASCENVS et DOCTORES GRECI. Secundum patet, scilicet quod solus Filius per appropriationem dicitur ymago, quia etsi Spiritus Sanctus sit similis Patri ut Filius, tamen Filius ex ipsa ratione nominis habet quod sit similis Patri et quod producatur in similitudinem Patris: dicitur3 enim Filius, quia fit ut ille; Spiritus autem Sanctus non habet hoc ex ratione sui nominis, ut de se patet; nec4 ex modo sue processionis, cum non procedat per modum nature, qui est modus assimilationis in generatione perfectorum, set per modum uoluntatis; per uoluntatem autem producitur non quale est producens, set qualem uult producere. Et ideo solus Filius per quandam appropriationem dicitur ymago, non autem Spiritus Sanctus. Et sic loquitur Scriptura de Filio Col.
1: Qui5 est ymago inuisibilis Dei, et beatus AVGVSTINVS VII De Trinitate
, qui dicit quod solus6 Filius est ymago Patris.
-
esse … est ymago Patris] cf. Iac. Met., Super Sent. (A), I, 28, 1, resp. (T55va); • • • B. Decker, Die Gotteslehre, 543-546 ↩︎
-
ergo … et doctores Greci] cf. Ioh. Dam., De fide orth., I, 13 (61,88); • • • ap. Thom. S.th., I, 35, 2, resp.; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 3, ad 4 (152raD); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 2, ad 1 (258b); • • • Alex. de Alex., Super Sent., I, 28, 5, arg. 2 (124vb) ↩︎
-
dicitur … fit ut ille] Ioh. Balbus, Summa, s.v. Filius (98) • • • cf. etiam A.M. Landgraf, Dogmengeschichte, II, 42 ↩︎
-
nec … per modum uoluntatis] cf. Thom., Super Sent., I, 28, 2, 3, sol. (682); S.th., I, 35, 2, resp.; • • • cf. etiam Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 3, resp. (152raB-C); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 2, resp. (234b) ↩︎
-
Qui … ymago inuisibilis Dei] Col., 1,15; ap. Thom., S.th., I, 35, 2, resp.; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 2, ad 2 (258b) ↩︎
-
solus … est ymago Patris] rectius Aug., De Trin., VI, 2, 3 (230,24-25); • • • ap. Thom., S.th., I, 35, 2, sed contra; 93, 5, arg. 4; • • • Aeg. Rom., Ord., I, 28, princ. 2, 3, sed contra 1 (151vbP); • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 28, 3, 2, sed contra 1 (234b); • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 28, 3, 2, sed contra 1 (258a) ↩︎
Circa tertium notandum quod esse ‘ymaginem’ conuenit tam Filio quam Spiritui Sancto, Filio tamen magis competit per appropriationem. Primum patet: omne productum in similitudine et equalitate ad alterum est eius ymago; in hoc enim consistit ratio ‘ymaginis’; set Spiritus Sanctus producitur in similitudine et equalitate ad Patrem sicut Filius; ergo quilibet potest dici ymago Patris unus sicut alius; et hoc sic expresse dicit DAMASCENVS et DOCTORES GRECI. Secundum patet, scilicet quod solus Filius per appropriationem dicitur Ymago, quia etsi Spiritus Sanctus est similis Patri ut Filius, tamen Filius ex ipsa ratione nominis habet quod sit similis Patri et quod producatur in similitudinem Patris; dicitur enim Filius, quia sit ut ille; Spiritus autem Sanctus non hoc ex ratione sui nominis habet, et de se patet, nec ex modo processionis sue cum non procedat ex modo nature, qui est modus assimilationis in generatione perfectorum, set per modum uoluntatis; per uoluntatem autem producitur non quale est producens, set quale uult producere. Et ideo solus Filius per quandam appropriationem dicitur Ymago, non autem Spiritus Sanctus. Et sic loquitur Scriptura
de Filio Col.
1°: Qui est Ymago inuisibilis Dei, et beatus AVGVSTINVS De Trinitate
VI, qui dicit quod solus Filius est Ymago Patris.