Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.3.20

Tertio patet idem ex separatione potentie ab essentia uel econuerso sic: illa non sunt idem quorum unum manet altero corrupto; set essentia anime manet corrupta potentia; ergo etc. Maior patet, set minor probatur. Homo enim qui uiuit per animam uiuens efficitur; cecus homo autem est uel per solam priuationem actus uidendi uel per priuationem principii uisiui; primum non potest dici, quia dormiens diceretur cecus, quod non est uerum; oportet ergo secundum, scilicet quod homo fiat cecus per priuationem principii uidendi; set principium uidendi non est solus respectus, quia solus respectus nichil principiat aut terminat; ergo preter animam, que manet in ceco, est aliquid absolutum quod est principium uidendi et quod per cecitatem corrumpitur. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio, scilicet quod potentie dicunt aliquid absolutum additum essentie anime. Et hec est opinio.

C.I.3''.2.41

Quarto patet idem ex separatione potentie ab essentia uel econuerso sic: illa non sunt idem quorum unum manet altero corrupto; set essentia anime manet corrupta potentia; ergo etc. Maior patet, set minor probatur. Homo enim, qui uiuit per animam, uiuens efficitur cecus; hoc autem est uel per solam priuationem actus uidendi uel per priuationem principii uisiui; primum non potest dici, quia dormiens diceretur cecus, quod non est uerum; ergo oportet dicere secundum, scilicet quod homo sit cecus per priuationem principii uisiui; set principium uidendi non est solus respectus, qui nichil principiat aut determinat; ergo preter animam, que manet in ceco, est aliquid absolutum quod est principium uidendi et quod per cecitatem corrumpitur. Et hec fuit minor; sequitur ergo conclusio, scilicet quod potentie anime dicunt aliquid absolutum additum essentie anime.