Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ob hoc putant quidam punctum esse quoddam positiuum et indiuisibile realiter terminans lineam, quamuis non sit de essentia linee. Istud autem non potest esse uerum, quia preter terminum extrinsecum oportet ponere lineam esse finitam, quia linee, que de se esset infinita, terminus extrinsecus non poneret finitatem et item excluso puncto, si sit terminus extrinsecus, adhuc linea remanet tanta quanta in se prius erat et non maior nec minor.
Quid igitur facit ad finitatem linee punctus, cum sit terminus extrinsecus, non apparet, immo omnino latet, quare oporteat ad finitatem linee ponere talem terminum. Fatuum enim esset ymaginari quod nisi essent puncta terminantia lineam, linea ex utraque parte flueret in infinitum. Omne enim quod finitur, finitur se ipso uel aliquo sibi intrinseco.
Vnde PHILOSOPHVS1 III Phisicorum
contra illos qui probabant infinitum esse in corporibus pro eo quod omne finitum, ut dicebant, finitur ad aliud et illud ad aliud et sic semper, dicit quod aliud est finiri, aliud tangi. Quod enim tangitur ab alio tangitur, quod autem finitur non finitur alio, set se ipso. Nullo ergo modo credendum est quod punctus sit aliqua natura positiua indiuisibilis terminans lineam, set terminatur linea se ipsa inquantum tantum extenditur et non plus, ita quod terminatio linee includit priuationem ulterioris continuationis. Et quia priuatio continui et diuisibilis uidetur habere rationem indiuisibilis, ideo ymaginamur punctum esse quid indiuisibile, cum tamen nichil indiuisibile positiuum sit intrinsecum linee nec ei adiunctum.
-
Philosophus … finiri aliud tangi] Arist., Phys., III, 8, 208a5‑14 ↩︎
Ob hoc quidam putant punctum esse quid positiuum et indiuisibile realiter terminans lineam quamuis non sit de essentia linee. Istud autem non potest esse uerum, quia preter terminum extrinsecum oportet lineam ponere esse finitam, quia linea, que de se esset infinita, terminus extrinsecus non poneret finitatem. Item excluso puncto, si sit terminus extrinsecus adhuc linea remaneret in se tanta quanta prius erat et non maior nec minor.
Quid igitur facit ad finitatem linee punctus si sit terminus extrinsecus, non apparet, immo omnino latet, quod oporteat ponere propter finitatem linee talem terminum. Fatuum enim esset imaginari quod nisi essent puncta terminantia lineam, linea ex utraque parte flueret in infinitum. Omne enim quod finitur, finitur se ipso uel alio sibi intrinseco.
Vnde ARISTOTELES III Physicorum
contra illos qui probabant infinitum esse in entibus pro eo quod esse finitum, ut dicebant, finitur ad aliud et illud ad aliud et sic semper, dicit quod aliud est finiri et aliud tangi. Quod enim tangitur ab alio tangitur, quod uero finitur non finitur ab alio, sed se ipso. Nullo ergo modo credendum est quod punctus sit aliqua natura positiua indiuisibilis terminans lineam, sed terminatur linea se ipsa inquantum tantum extenditur et non plus, ita quod terminatio linee includit priuationem ulterioris continuationis. Et quia priuatio continui et diuisibilis uidetur habere rationem indiuisibilis, immo ideo imaginamur punctum esse quid indiuisibile, cum tamen nihil indiuisibile positiuum sit intrinsecum linee nec ei adiunctum.