Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.4.un.25

Ad primum argumentum dicendum quod mutatio non est de ratione generationis sicut superius est de ratione inferioris, loquendo absolute de generatione. Solum enim de ratione generationis est acceptio esse et nature ab alio, modo quo dictum est, ita tamen quod sit ibi aliquid communicatum, non productum, de quo dicitur genitum ‘generari’ alioquin non esset ‘generatio’ proprie, quia si homo produceret hominem de nichilo, non esset generatio, set creatio. Semper enim in generatione aliquid supponitur quod per generationem non producitur, set communicatur; set quia in creaturis illud quod communicatur et non producitur est materia sola, que cum sit pura potentia, omni forma carere non potest nec plures specificas simul habere, ideo generans non potest eam communicare genito sine omni forma, nec cum forma preexistente, quia super illam generans non habet aliquam actionem, nisi forte in corrumpendo; et ideo generans communicat eam cum forma noua per ipsum introducta et precedente expulsa, in quo est uera mutatio; omnis 1 ergo generatio in creaturis includit ueram mutationem; set hoc non est de absoluta ratione generationis, set contingit ex imperfectione eius quod communicatur et modi communicandi. In diuinis autem non sic est, quia essentia diuina, que communicatur per generationem et non producitur, est secundum se actu ens et potest communicari nichil amittens uel acquirens; propter quod non est ibi mutatio; nec credo quod generatio dicatur uniuoce in Deo et creaturis, set analogice 2.


  1. omnis ... et modi communicandi] cf. Thom., Super Sent., I, 4, 1, 1, sol. (131-132) et ad 2 (132) ↩︎

  2. analogice] cf. Thom., De pot., 2, 5, ad 6 (36a) ↩︎

C.I.4.1.11

Ad primum argumentum dicendum est quod mutatio non est de ratione generationis, sicut superius est de ratione inferioris, loquendo absolute de generatione formali. Solum enim de ratione generationis est acceptio esse et nature ab alio modo quo dictum est, ita tamen quod sit ibi aliquid communicatum, non productum de quo dicitur genitum generari; alioquin non esset generatio proprie, quia si homo produceret hominem de nichilo, non esset generatio, set creatio. Semper enim in generatione aliquid supponitur quod per generationem non producitur, set communicatur; set quia in creaturis illud quod communicatur et non producitur est sola materia, que cum sit pura potentia, omni forma carere non potest nec plures specificas simul habere, ideo generans non potest communicare eam genito sine omni forma nec cum forma preexistente, quia super illam generans non habet aliquam actionem nisi forte in corrumpendo; ideo generans communicat eam cum forma noua per ipsum introducta et precedente expulsa, in quo est uera mutatio; omnis ergo generatio in creaturis includit ueram mutationem. Set hoc non est de absoluta ratione generationis, set contingit ex imperfectione eius quod communicatur et modi communicandi. In diuinis autem non sic est, quia essentia diuina, que communicatur per generationem et non producitur, est secundum se actu ens et potest communicari nichil absolutum amittens uel acquirens; propter quod non est ibi mutatio, nec credo quod generatio dicatur uniuoce in Deo et in creaturis, set analogice.