Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.2.5.9

Quod1 autem dicit PHILOSOPHVS2 IV Phisicorum quod, sicut se habet tempus ad motum, sic nunc ad id quod fertur, non est intelligendum quoad mensuram substantie mobilis uel sui esse, set secundum quod mutatum est in aliqua una dispositione. Mutatum enim esse ipsius mobilis secundum quamcumque unam dispositionem mensuratur solum ipso nunc temporis. Patet igitur quod predicta ratio, per quam probatur quod nunc temporis differat realiter a tempore, non ualet.


  1. Quod ... id quod fertur] cf. supra, II, 2, 5 [B.II.2.5.5] ↩︎

  2. Philosophus ... id quod fertur] Arist., Phys., IV, 11, 219b23‑24 ↩︎

C.II.2.4.11

Quod autem dicit ARISTOTELES IV Physicorum quod, sicut se habet tempus ad motum, sic nunc ad id quod fertur, non est intelligendum quoad mensuram substantie mobilis uel sui esse, sed secundum quod mutatum est in aliqua una dispositione. Mutatum enim esse ipsius mobilis secundum quamcunque unam dispositionem mensuratur solum ipso nunc temporis. Et utrunque istorum est solum secundum imaginationem et non secundum rem. Nunquam enim durante motu mobile est in aliqua una dispositione, quia durante motu mobile semper mouetur, sed non mouetur existendo in una dispositione, quia continue est in alia et alia dispositione, sicut continue mouetur, nec est dare unam dispositionem unitate indiuisibilitatis, sed continuitatis que habet partes, et mensuratur aliqua parte temporis et non nunc indiuisibili secundum rem, sed solum secundum actionen imaginationis.