Display to small
Rotate your device or try a larger display
Sic igitur patet quod non possunt esse plures dii differentes specie aut solo numero, nullo ergo modo.
Item omnis natura que est plurificabilis in multa solo numero differentia, quantum est de se, potest multiplicari in plura, sicut in duo uel tria, imo in infinita, saltem successiue, sicut experientia docet de omnibus multiplicabilibus in numeris secundum eandem speciem. Si ergo natura diuina esset multiplicabilis secundum numerum, ita ut essent plures dii sub eadem specie solo numero differentes, sequeretur quod possent esse non solum duo dii, set quodcumque. Et quia quicquid est possibile in natura diuina, totum est in ea necessario quia ipsa est necesse esse, ideo sequeretur quod essent dii infiniti, non solum potentia, set in actu quia in ea nichil est possibile quod non sit in actu. Hoc autem est impossibile, ergo et illud ex quo sequitur, scilicet quod natura diuina sit plurificabilis in multa solo numero differentia. Sic ergo patet quod non possunt esse dii specie differentes aut solo numero, nullo ergo modo.