Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.10

Et istud est tertium, quod est principale propositum. Circa quod notandum quod differt querere utrum ista attributa accipiantur in Deo absque habitudine ad creaturas, et utrum eorum differentia accipiatur in Deo absque tali habitudine. Si questio procederet primo modo et attributa uocarentur illa que conueniunt Deo secundum oppositionem ad creaturas uel causalitatem, ut esse infinitum, esse creatorem, sic dicendum est quod nichil tale potest concipi esse in Deo a quocumque intellectu nisi in habitudine ad creaturas. Quod patet sic. Nichil potest intelligi sine eo quod clauditur in sua ratione, siue includatur ut pars essentialis, sicut homo non potest intelligi sine rationali, siue includatur ut obiectum uel terminus actionis uel relationis, sicut non potest intelligi dealbatio sine albedine, siue includatur per modum oppositionis, sicut includitur habitus in ratione priuationis uel affirmatio in ratione negationis, sicut cecitas non potest intelligi non intellecto uisu nec non-homo non intellecto homine. Set de 1 ratione eorum que attribuuntur Deo per modum causalitatis est creatura per modum termini uel obiecti uel correlatiui, ut de se patet in creatore et creatura; creatura 2 enim est terminus uel obiectum creationis et potentie creandi, a quibus Deus creator dicitur; est etiam terminus relationis qua Deus refertur ut creator. De ratione uero eorum que conueniunt Deo per oppositionem ad creaturas est aliquid creatum, sicut habitus est de ratione priuationis uel affirmatio de ratione negationis, ut patet cum dicitur Deus infinitus; esse enim infinitum dicit priuationem uel negationem finitas, que non potest esse nisi in creaturis. Et ideo talia non conueniunt Deo nisi in habitudine ad creaturas, et per consequens nec eorum conuenientia uel differentia.


  1. de … refertur ut creator] cf. Dur., Super Sent., II, 1, 1 (praesertim 8,136-143) ↩︎

  2. creatura … uel obiectum creationis] cf. Thom., S.th., I, 45, 3, ad 3 ↩︎

C.I.2.3.10

Et istud est tertium, quod est principale propositum. Circa quod notandum quod differt querere utrum ista attributa accipiantur in Deo secundum se absque habitudine ad creaturas, et utrum eorum differentia accipiatur in Deo absque habitudine tali. Si questio procederet primo modo et attributa uocarentur illa que conueniunt Deo secundum oppositionem ad creaturas uel causalitatem, ut esse infinitum, esse Creatorem, sic esset dicendum quod nichil tale potest concipi esse in Deo a quocunque intellectu nisi in habitudine ad creaturas. Quod patet sic. Nichil potest intelligi sine eo quod clauditur in sua ratione, siue includatur ut pars essentialis, sicut homo non potest intelligi sine rationali, siue includatur ut obiectum uel terminus actionis uel relationis, sicut non potest intelligi dealbatio sine albedine, siue includatur per modum oppositionis, sicut includitur habitus in ratione priuationis uel affirmatio in ratione negationis, sicut cecitas non potest intelligi non intellecto uisu nec non-homo non intellecto homine. Set de ratione eorum que attribuuntur Deo per modum causalitatis est creatura per modum termini uel obiecti uel correlatiui, ut patet in Creatore uel creatura. Creatura enim est terminus uel obiectum creationis et potentie creandi, a quibus Deus Creator dicitur. Est etiam terminus relationis qua Deus refertur ut Creator. De ratione uero eorum que conueniunt Deo per oppositionem ad creaturas est aliquid creatum, sicut habitus est de ratione priuationis, affirmatio de ratione negationis, ut patet, cum dicitur Deus infinitus. Esse enim infinitum dicit priuationem uel negationem finitatis, que non potest esse nisi in creaturis. Et ideo talia non conueniunt Deo nisi in habitudine ad creaturas, et per consequens nec eorum conuenientia uel differentia.