Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.1.1

Preterea considerare oportet etc. Circa distinctionem 31 primo queritur utrum equalitas sit realis relatio in diuinis. Et uidetur quod sic, quia ille relationes que sic se habent quod earum est idem fundamentum et eadem extrema, si una est realis, et alia; set relationes originis habent idem fundamentum et eadem extrema cum relatione equalitatis: utrobique enim essentia diuina est fundamentum et Persone diuine sunt extrema; ergo cum relationes originis sint reales, uidetur quod relatio equalitatis sit realis.

C.I.31.1.1

Circa distinctionem istam queritur de duobus: primum est de equalitate diuinarum Personarum; secundum est de appropriatione que fit in diuinis. Quantum ad primum sic proceditur. Et uidetur quod equalitas in diuinis relatio sit realis, quia ille relationes que sic se habent quod earum est idem fundamentum et eadem extrema, si una est realis, et alia; set relationes originis habent idem fundamentum et eadem extrema cum relatione equalitatis (utrobique enim est essentia diuina fundamentum et Persone diuine sunt extrema); ergo cum relationes originis sint reales, uidetur quod relatio equalitatis sit realis.