Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.3.1.9

Set posset 1 ALIQVIS dicere quod iste rationes non concludunt Deum esse, quia Deus est id quod est primum simpliciter et perfectissimum in entibus; primum autem efficiens licet sit primum in genere causarum efficientium, non tamen est primum simpliciter, set potest habere aliquid prius se quod erit eius causa, non quidem efficiens, quia tunc non esset primum efficiens, set finalis (nam causa 2 finalis est prima causarum; propter quod aliquid potest habere causam finalem quod non habet causam efficientem); igitur per causalitatem efficientie non probatur Deus esse.

Item nec per secundam uiam, per eandem rationem, quia non omne quod necesse esse est primum est simpliciter primum, quod uocamus Deum, quia omne quod non habet causam efficientem est de se necesse esse; non enim potest non esse per substractionem cuiuscumque influentie; tale autem potest habere causam priorem se, saltem finalem, ut dictum est; ideo etc.


  1. posset …  se saltem finalem] cf. Duns Scot., De primo princ., 3, 46 (130) ↩︎

  2. causa …  est prima causarum] cf. Arist., Phys., II, 3, 195a23-25; • • • Auerr., Metaph., III, 3 (41vI-K); • • • Auct. Ar., 1, 85 (122,30); • • • Thom., S.th., I II, 1, 2, resp. ↩︎

C.I.3'.1.9

Et per hoc excluditur instantia que fit ab aliquibus contra precedentem rationem. Dicunt enim quod probare quod in causis efficientibus sit dare primam, non est probare Deum esse, quia Deus est id quod est simpliciter supremum in entibus, primum autem efficiens, quamuis sit primum in entibus in genere illius causalitatis, non est tamen, ut dicunt, simpliciter primum, quia inter intelligentias secundum eos aut nullus est ordo causalitatis aut illa causalitas est solum finalis, inquantum interiores intelligentie tanquam minus perfecte ordinantur ad supremam perfectissimam, ut ad finem propter quem sunt, et non ut ad causam agentem a qua sunt. Hoc autem est hereticum et contra ueram philosophiam per quam potest efficaciter probari quod omne quod habet causam finalem habet efficientem; set quia illud est aliquantulum longum et alibi tractatum, ideo ad presens sufficit predicta ratio, quod primum agens est simpliciter primum ens.