Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.2

Secundo sic: si Deus esset subiectum in theologia, aut hoc esset sub ratione absoluta uel sub aliqua ratione determinata: non sub ratione absoluta, quia nichil infinitum sub ratione infiniti potest esse subiectum scientie finite, quia scientia sortitur rationem ab obiecto; set Deus sub ratione absoluta est infinitus et sub ratione infinitas acceptus; ergo ut sic non potest esse subiectum uel obiectum theologie nostre, que finita est. Nec 1 sub aliqua determinata, quia ad subiectum sub formali ratione subiecti attributionem habent omnia de quibus determinatur in scientia; set multa determinantur in theologia que nullam attributionem habent ad Deum sub aliqua una speciali ratione; ergo etc.


  1. Nec … ratione ergo etc] cf. Thom., S.th., I, 1, 7, arg. 2; • • • Bonau., Super Sent., Prol., 1, sed contra (6b) ↩︎

C.I.P.5.2

Item si Deus esset subiectum in theologia, aut hoc esset sub ratione absoluta uel sub aliqua alia ratione determinata: non sub ratione absoluta, quia nichil infinitum sub ratione infinita potest esse subiectum scientie finite, quia scientia sortitur rationem ab obiecto; set Deus sub ratione absoluta est infinitus et sub ratione infinitatis acceptus; ergo ut sic non potest esse subiectum uel obiectum theologie nostre, que finitatem habet. Nec sub alia determinata ratione, quia ad subiectum sub ratione formali subiecti attributionem habent omnia, de quibus determinatur in scientia; set multa determinantur in theologia que nullam attributionem habent ad Deum sub aliqua una speciali ratione; ergo etc.