Display to small
Rotate your device or try a larger display
Dicendum ad primum 1 quod delectatio quam beati habent de Deo supponit non solum actum simplicem quo cognoscimus Deum, set actum reflexum quo cognoscimus nos uidere Deum. Et idem est de omni delectatione que est respectu eorum que non habentur nisi quia cognoscuntur, ita quod habere non sit aliud quam cognoscere. Et ratio dicta fuit prius 2 nec oportet repetere. Et quod arguitur primo quod tunc actus reflexus magis de propinquo se haberet ad beatitudinem quam fruitio, dico quod uerum est. Nam forte idem actus per essentiam est quo beatus uidet Deum et uidet se uidere Deum; set ut fertur in Deum, dicitur rectus, ut autem fertur in uisionem Dei, dicitur reflexus. Et si hoc est uerum, tunc actus reflexus secundum id quod est essentialiter pertinet ad beatitudinem, fruitio autem numquam. Si autem actus reflexus sit alius ab actu recto, adhuc magis de propinquo se habet ad beatitudinem quam fruitio, tum quia fruitionem precedit, tum quia perficit beatitudinem perfectione eiusdem generis, scilicet quo ad cognitionem. Neque 3 enim omni modo est perfecta cognitio qua quis cognoscit rem aliquam per actum rectum, nisi perpendat se cognoscere eam, quod fit per actum reflexum. Fruitio autem perficit beatitudinem perfectione alterius generis, scilicet delectatione. Propter quod licet utrumque perficiat beatitudinem accidentaliter, magis tamen de propinquo actus reflexus quam fruitio. Et quod dicitur quod fruitio pertinet ad beatitudinem essentialiter uel principaliter uel saltem secundario, credo quod non est uerum, cum obiectum fruitionis non sit Deus, set aliquis actus creatus; et ideo essentia beatitudinis non includit fruitionem, nec primo nec secundario.
Ad primum, quod delectatio quam beati habent de Deo, supponit non solum actum simplicem quo cognoscimus Deum, set et reflexum quo cognoscimus nos uidere Deum. Et idem est de omni delectatione que est respectu eorum que non habentur, nisi quia cognoscuntur, ita quod in hiis habere non sit aliud quam cognoscere. Et ratio dicta fuit prius nec oportet repetere. Et quando arguitur primo quod tunc actus reflexus magis de propinquo se haberet ad beatitudinem quam fruitio, dico quod uerum est. Nam forte idem actus per essentiam est quo beatus uidet Deum et uidet se uidere Deum; set ut fertur in Deum, dicitur rectus, ut autem fertur in uisionem Dei, dicitur reflexus. Et si hoc est uerum, tunc actus reflexus secundum id quod est essentialiter pertinet ad beatitudinem, fruitio autem nunquam. Si autem actus reflexus sit alius ab actu recto, adhuc magis de propinquo se habet ad beatitudinem quam fruitio, tum quia fruitionem precedit, tum quia perficit beatitudinem perfectione eiusdem generis, scilicet quoad cognitionem. Nec enim omni modo est perfecta cognitio qua quis cognoscit rem aliquam per actum rectum, nisi perpendat se cognoscere eam, quod fit per actum reflexum. Fruitio autem perficit beatitudinem perfectione alterius generis, scilicet delectatione. Propter quod licet utrumque perficiat beatitudinem accidentaliter, magis tamen de propinquo actus reflexus quam fruitio. Et quod dicitur ´fruitio pertinet ad beatitudinem essentialiter uel principaliter uel saltem secundario´, credo quod non sit uerum, cum Deus non sit obiectum immediatum fruitionis, set aliquis actus creatus; ideo essentia beatitudinis non includit fruitionem, nec primo nec secundario.