Display to small
Rotate your device or try a larger display
No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.31.3.1
Item queritur utrum essentialia attributa debeant appropriari diuinis Personis. Et uidetur quod non, quia eque communia sunt attributa essentialia in diuinis sicut essentia; set essentia nulli appropriatur; ergo nec essentialia.
C.I.31.3.1
Ad secundum principale sic proceditur. Et uidetur quod essentialia attributa non debeant appropriari diuinis Personis, quia eque communia sunt in diuinis attributa essentialia sicut essentia; set essentia nulli appropriatur; ergo nec essentialia.