Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ex quo possumus contra EOS arguere dupliciter. Primo sic: hec naturalis consequentia uerbi producti aut est in omni intellectione perfecta et expressa aut solum in diuina. Non in omni intellectione expressa et perfecta, quia si prima cognitio quam habet intellectus noster de re sibi representata per speciem uel in fantasmate esset adeo perfecta quod nec perfectiorem nec aliam habere posset, procul dubio in nostro intellectu nichil ultra produceretur, et si fieret, frustra fieret: propter hoc enim attribuitur intellectui formare uerbum secundum ISTOS, ut habeat aliquam cognitionem uel considerationem quam a principio non habuit. Si uero hec naturalis consequentia sit solum in cognitione diuina, que a principio fuit perfectissima nec aliam habere potest, mirum est unde hoc habetur, cum in nobis uideatur oppositum, ut dictum est. Concluditur enim hoc idem ex oppositis et opposita ex eodem: idem ex oppositis, quia concluditur formatio uerbi in nobis ex imperfectione nostre prime cognitionis, et idem concluditur in Deo ex perfectione cognitionis. Similiter concluduntur opposita ex eodem, quia si non possemus habere aliquam cognitionem de re, nisi illam quam habemus a principio, non formaremus uerbum; Deus autem, qui talem habet, format uerbum; ergo opposita concluduntur ex eodem, scilicet formare uerbum et non formare; tales autem conclusiones sunt manifeste inconuenientes; quare etc.
Ex quo possumus arguere contra ea dupliciter. Primo sic: hec naturalis consequentia uerbi producti aut est in omni intellectione perfecta et expressa aut solum in diuina. Non in omni intellectione perfecta et expressa, quia si prima cognitio quam habet intellectus noster de re sibi representata per speciem uel in fantasmate esset adeo perfecta quod nec perfectiorem nec aliam habere posset, proculdubio in nostro intellectu nichil ultra produceretur, et si fieret, frustra fieret; propter hoc enim attribuitur intellectui formare uerbum secundum ISTOS ut habeat aliquam cognitionem uel considerationem quam a principio non habuit. Si uero hec naturalis consequentia sit solum in cognitione diuina, que a principio fuit perfectissima nec aliam habere potest, mirum est unde hoc habetur, cum in nobis uideamus oppositum, ut dictum est. Concluditur enim hic idem ex opposito ex eodem, idem ex oppositis, quia concluditur formatio uerbi in nobis ex imperfectione nostre prime cognitionis, et idem concluditur in Deo ex perfectione cognitionis. Similiter concluduntur opposita ex eodem, quasi non possumus habere aliquam cognitionem de re nisi illam quam habemus a principio, non formaremus uerbum; Deus autem, qui talem habet, format uerbum; ergo oppositum: concluduntur ex eodem, scilicet “format uerbum” et “non formare uerbum”; tales autem conclusiones sunt manifeste inconuenientes; ergo etc.