Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.27.1.9

Ex quo patet quod non possunt preintelligi relationes emanationibus, quia neque ut relationes, ut de se patet, neque ut constitutiue Personarum, quia, ut iam probatum est, Persona non potest intelligi prius constituta quam relata; ergo si relatio ut relatio non precedit emanationes, consequens est quod ipsa non precedit ut constituens; igitur relationes nullo modo precedunt emanationes.

C.I.27.1.11

Ex quo patet quod nunquam possunt preintelligi relationes emanationibus. Patet, quia neque ut relationes, ut de se patet, neque ut constitutiue Personarum, quia, ut iam probatum est, Persona non potest intelligi prius constituta quam relata; ergo si relatio ut relatio non precedit emanationes, consequens quod ipsa non precedat ut constituens; ergo relationes nullo modo precedunt emanationes.