Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Beatitudo1 tam hominis quam angeli consistit in operatione intellectus et uoluntatis circa supremum obiectum, scilicet Deum, et hoc tam secundum theologos quam secundum philosophos. Hec2 autem beatitudo seu operatio est duplex: una ad quam possunt ex naturalibus attingere; alia quam non consequuntur nisi ex dono superioris nature. Si3 loquamur de prima , dicendum quod in ea uel cum ea creati sunt angeli. Cuius ratio est, quia, ut4 sepe dictum est, per hoc fit intellectus in actu secundo, quod sit ei presens intelligibile; set intellectui angelico semper est presens supremum intelligibile, quod est Deus; quare etc. Assumpta probatur, quia presentiam intelligibilis intellectui angelico facit ordo unius ad alterum, ut5 deductum fuit; semper autem extat ordo Dei ad angelum et e contrario quamdiu angelus est; quare etc.
-
Beatitudo … quam secundum philosophos] cf. Thom., Super Sent., II, 4, 1, 1, sol. (133) ↩︎
-
Hec … dono superioris nature] cf. Thom., S.th., I, 62, 1, resp. • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 4, 3 (75,2-4) ↩︎
-
Si … creati sunt angeli] Thom., S.th., I, 62, 1, resp. • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 4, 3 (75,5-6) ↩︎
-
ut sepe dictum est] cf. supra, II, 3, 5 (A.II.3.5.41) ↩︎
-
ut deductum fuit] cf. supra, II, 3, 5 (A.II.3.5.41) ↩︎
Responsio. Beatitudo1 tam hominis quam angeli consistit in operatione intellectus et uoluntatis circa supremum obiectum, scilicet Deum, et hoc tam secundum theologos quam secundum philosophos. Hec2 autem beatitudo seu operatio est duplex: una ad quam possunt ex naturalibus attingere; alia quam non consequuntur nisi ex dono superioris nature. Si3 loquamur de prima beatitudine, dicendum quod in ea uel cum ea creati sunt omnes angeli. Cuius ratio est, quia, per hoc fit intellectus in actu secundo, quod sic intelligibile sit ei presens; in ea ratione in qua natum est intellectum mouere; set diuina essentia fuit eque presens intellectui angelico in ratione obiecti intelligibilis seu mouentis a principio sue creationis quoad cognitionem naturalem, sicut umquam fuit postea, siue ponatur quod angelus per essentiam suam intelligat Deum siue per speciem; ergo angelus ab instanti sue creationis equaliter intellexit Deum intellectione naturali sicut umquam postea.
-
Beatitudo … quam secundum philosophos] cf. Thom., Super Sent., II, 4, 1, 1, sol. (133) ↩︎
-
Hec … dono superioris nature] cf. Thom., S.th., I, 62, 1, resp. • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 4, 3 (75,2-4) ↩︎
-
Si … creati sunt angeli] Thom., S.th., I, 62, 1, resp. • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 4, 3 (75,5-6) ↩︎
Responsio. Beatitudo tam hominis quam angeli consistit in operatione intellectus et uoluntatis circa supremum obiectum, scilicet Deum, et hoc tam secundum theologos, quam secundum philosophos. Hec autem est duplex: una ad quam possunt ex naturalibus attingere; alia quam non sequuntur nisi ex dono superioris nature. Si loquamur de prima, dicendum quod in ea uel cum ea creati sunt angeli. Cuius ratio est, quia, ut sepe dictum est, per hoc fit intellectus in actu secundo, quod sit ei presens intelligibile; set intellectui angelico semper est presens supremum intelligibile, quod est Deus; quare etc. Assumptum probatur, quia presentiam intelligibilis intellectui angelico facit ordo unius ad alterum, ut deductum fuit; semper autem extat ordo Dei ad alterum, et e contrario quandiu angelus est; quare etc.