Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.3.2

Videtur primo quod celum1 empyreum non sit corpus, quia contemplationi non debetur locus corporeus. Nam contemplatio existens in corpore aliqualiter a corpore abstrahit. Vnde AVGVSTINVS2 IV De Trinitate: Quando aliquid diuinum mente percipimus, non in hoc mundo sumus; set celum empyreum dicitur deputatumcontemplationi beatorum; ergo non est locus corporeus.


  1. celum … est locus corporeus] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 2, 1, arg. 2 (70‑71); cf. etiam S.th., I, 66, 3, arg. 3 • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 1 (137aD‑bA): «Videtur primo quod celum empyreum non sit corpus. Nam celum empyreum ponitur esse supra ultimum mobile; sed supra ultimum mobile non est corpus, sed est ibi uita beata et sempiterna, ut uult Philosophus I Celi et mundi; ergo etc. Preterea coelum empyreum est locus contemplationis, sed in contemplatione euiternorum transcendimus omne corpus; ergo huiusmodi coelum non est locus aliquis corporalis. Quod autem in contemplando, omne corpus transcendamus, patet per Augustinum IV De Trinitate dicente: Secundum, quod mente aliquod eternum, quantum possumus, capimus, non in hoc mundo sumus» ↩︎

  2. Augustinus … hoc mundo sumus] Aug., De Trin., IV, 20, 28 (199,87‑91) ↩︎

B.II.2.1.4

Videtur primo quod celum1 empyreum non sit corpus, quia contemplationi non debetur locus corporeus. Nam contemplatio existens in corpore aliqualiter a corpore abstrahit. Vnde AVGVSTINVS2 IV De Trinitate: Quando aliquid diuinum mente percipimus, non in hoc mundo sumus; set celum empyreum dicitur deputatum contemplationi beatorum; ergo non est locus corporeus.


  1. celum … est locus corporeus] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 2, 1, arg. 2 (70‑71); cf. etiam S.th., I, 66, 3, arg. 3 • • • Aeg. Rom., Ord., II, 2, 2, 1 (137aD‑bA): «Videtur primo quod celum empyreum non sit corpus. Nam celum empyreum ponitur esse supra ultimum mobile; sed supra ultimum mobile non est corpus, sed est ibi uita beata et sempiterna, ut uult Philosophus I Celi et mundi; ergo etc. Preterea coelum empyreum est locus contemplationis, sed in contemplatione euiternorum transcendimus omne corpus; ergo huiusmodi coelum non est locus aliquis corporalis. Quod autem in contemplando, omne corpus transcendamus, patet per Augustinum IV De Trinitate dicente: Secundum, quod mente aliquod eternum, quantum possumus, capimus, non in hoc mundo sumus» ↩︎

  2. Augustinus … hoc mundo sumus] Aug., De Trin., IV, 20, 28 (199,87‑91) ↩︎

C.II.2.1.3

Quantum ad primum arguitur quod celum empyreum non sit corpus, quia contemplationi non debetur locus corporeus. Nam contemplatio existens in corpore aliqualiter abstrahit, unde AVGVSTINVS X De Trinitate quando aliquid diuinum mente percipimus, non in hoc mundo sumus; sed celum empyreum dicitur deputatum contemplationi beatorum; ergo non est locus corporeus.