Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad primum argumentum, cum dicitur ‘illud quod potest defficere ab esse non habet simul totum suum esse’, dicendum quod falsum est. Ex hoc enim potest aliquid defficere ab esse, quia non habet esse ex se, set ab alio, cuius influentia subtracta desineret esse. Et cum probatur, quia quod desinit esse non habet totum esse quod habere potuit, potuit enim plus esse, dicendum quod, etsi potuit plus esse, non tamen plus essendo habuisset aliud esse, nec in parte nec in toto, set illud idem quod prius.
Ad primum argumentum, cum dicitur ‘illud quod potest defficere ab esse non habet simul totum suum esse’, dicendum quod falsum est. Ex hoc enim potest aliquid defficere ab esse, quia non habet esse ex se, set ab alio, cuius influentia subtracta desineret esse. Et cum probatur, quia quod desinit esse non habet totum esse quod habere potuit, potuit enim plus esse, dicendum quod, etsi potuit plus esse, non tamen plus essendo habuisset aliud esse, nec in parte nec in toto, set illud idem quod prius. Item in arguendo uidetur esse figura dictionis ex mutatione predicamentorum, scilicet quod in plus.
Ad primum argumentum cum dicitur “illud quod potest deficere ab esse non habet simul suum totum esse”, dicendum quod falsum est. Ex hoc enim potest aliquid deficere ab esse, quia non habet esse ex se, sed ab alio, cuius influentia substracta desineret esse. Et cum probatur, quia quod desinit esse non habet totum esse quod habere potuit, potuit enim plus esse, dicendum quod, etsi potuit plus esse, duratione tamen plus essendo non habuisset aliud esse, nec in parte nec in toto, sed illud idem quod prius. Vnde in argumento uidetur esse figura dictionis ex mutatione predicamentorum, scilicet quod in plus.