Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.1.4

Ad primum sic proceditur: Videtur1 quod in euo sit successio.

Illud quod potest defficere ab esse non habet simul totum suum esse; quod enim ab esse defficit non habet totum esse quod habere potuit: potuit enim plus esse; set angelus, cuius mensura est euum, potest defficere ab esse per subtractionem influentie diuine; ergo non habet simul totum suum esse; set euum, ut dictum est, est mensura esse angeli; ergo etc.


  1. Videtur … ergo etc.] Aeg. Rom., Report., II, 18 (222,2‑4) ↩︎

B.II.2.3.2

Et uidetur1 quod sic.

Illud quod potest defficere ab esse non habet simul totum suum esse; quod enim ab esse defficit non habet totum esse quod habere potuit: potuit enim plus esse; set angelus, cuius mensura est euum, potest defficere ab esse per subtractionem influentie diuine; ergo non habet simul totum suum esse; set euum, ut dictum est, est mensura esse angeli; ergo etc.


  1. uidetur … ergo etc.] Aeg. Rom., Report., II, 18 (222,2‑4) ↩︎

C.II.2.3.2

Ad primum sic proceditur. Et arguitur quod in euo sit successio sic.

Illud quod potest defficere ab esse non habet simul suum totum esse; quod enim ab esse defficit non habet totum esse quod habere potuit, quia potuit plus esse; sed angelus cuius mensura est euum, potest defficere ab esse per substractionem influentie diuine; ergo non habet simul suum totum esse; sed euum est mensura esse angeli; ergo etc.