Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod patet, quia sillogismus demonstratiuus, qui facit solus proprie scire, procedit ex propositionibus necessariis et per se notis uel reducibilibus ad aliqua per se nota; set nulla ratio procedens ex articulis qui mere sunt fidei est huiusmodi; ergo nulla talis ratio facit proprie scire. Maior patet ex I Posteriorum
, ubi dicitur quod demonstratio est sillogismus faciens scire, et ibi determinatur quod procedit ex necessariis et per se notis uel que possunt resolui ad per se nota, cum in talibus non sit processus in infinitum. Minor similiter manifesta est, quia articuli qui sunt mere fidei, ut Deum esse trinum, Filium incarnatum, passum, resurrexisse, et huiusmodi, non sunt de se noti nec possunt resolui in aliqua per se nota, set solum uel principaliter eis Scripture
quam credimus a Deo esse inspiratam, et hoc ipsum, uidelicet Scripturam
esse a Deo inspiratum, non est per se notum nec reducibile ad aliquid per se notum; quare etc.