Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.1.1.2

Item quod amatur propter aliud non est obiectum fruitionis; set Deus amatur 1 propter aliud; amatur enim et ei seruitur propter mercedem, ut dicit quedam Glosa super illud Luc. 15 Quanti 2 mercenarii etc.


  1. amatur … seruitur propter mercedem] cf. Glossa ord., Lc., 15, 17 (196a); • • • Ambr., Exp. eu. sec. Lc., VII, 220 (290,2413-2416); • • • Aug., In Ioh., 46, 5 (400,16 18); • • • Beda, In Lc., IV, 15, 19 (289,2371-2372) ↩︎

  2. Quanti mercenarii] cf. Lc., 15, 17; • • • Rich. de Mediau., Super Sent., I, 1, 1, 2, arg. 1 (19a): «Secundo quaeritur utrum qualibet re sit utendum. Et videtur quod sic deo vtendum est, sicut ostendam: ergo multo fortius qualibet re alia est vtendum. Assumptum probatur, quia super illud Luc. 15. quanti mercennarii etc. Dicit glos. quod licet Deo seruire intuitu mercedis, sed maxime seruitur deo ipsum amando: ergo licitum est Deum amare propter mercedem. hoc autem est vti deo, quia qui deum amat propter mercedem, Deum refert ad mercedem in intentione»; • • • Petr. de Tarant., Super Sent., I, 1, 1, 2, arg. 1 (11b): «Ad prim. quaest. sic proceditur. Potest Deo seruiri intuitu mercedis secundum glos. Luc. 15. (quanti mercenarij) nec potest seruiri ei, nisi diligendo: ergo potest diligi intuitu mercedis: ergo propter aliquid: hoc autemm est vti.» ↩︎

C.I.1.2.2

Item quod amatur propter aliud non est obiectum fruitionis. Set Deus amatur propter aliud; amatur enim ac ei seruitur propter mercedem, ut dicit quedam Glosa super illud Luc. 15: Quanti ergo mercenarii etc.