Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.3.28

Item apparet tertio ex eo quod creatura dicitur esse de nichilo. Ex hoc enim forte uidetur quod creatura habet esse post nichil duratione et hoc sic: Illud quod non precedit creaturam duratione uel natura non impedit eam quin possit esse eterna; set esse nichil uel ex nichilo non precedit esse creature duratione uel natura; ergo etc.

Maior patet, etiam si solum poneretur quod non precederet duratione.

Minor probatur. Sicut1 enim supra probatum fuit, creatura non dicitur fieri ex nichilo materialiter, tamquam nichil sit materia facti, nec ordinabiliter, ita ut maneat ordo affirmatiuus ad nichil sub hoc sensu quod fiat ex nichilo, idest post nichil, set dicitur fieri ex nichilo pure negatiue, idest non2 ex aliquo, et isto modo nulla antecessio durationis aut nature intelligitur ipsius nichil ad esse creature. Vnde non est necesse creaturam prius tempore uel natura fuisse nichil quam aliquid.


  1. Sicut … non ex aliquo] cf. supra, II, 1, 1, 1 [A.II.1.1.5] et [C.II.1.1.6]; [A.II.1.1.8] et [C.II.1.1.9] • Cf. etiam Ioh. Paris., Corr. Corrupt., 6 (44,50-64) • Ans., Monol., 8 (23) ↩︎

  2. non ex aliquo] Thom., S.th., I, 45, 1, ad 3 ↩︎

B.II.1.1.28

Item apparet tertio ex eo quod creatura dicitur esse ex nichilo. Ex hoc enim forte uidetur quod creatura habet esse post nichil duratione et hoc sic: Illud quod non precedit creaturam duratione uel natura non impedit eam quin possit esse eterna; set esse nichil uel ex nichilo non precedit esse creature duratione uel natura; ergo etc.

Maior patet, etiam si poneretur solum quod non precederet duratione.

Minor probatur. Quia1 creatura non dicitur fieri ex nichilo materialiter, tamquam nichil sit materia facti, nec ordinabiliter, ita ut maneat ordo affirmatiuus ad nichil sub hoc sensu quod fiat ex nichilo, idest post nichil, set dicitur fieri ex nichilo pure negatiue, idest non2 ex aliquo, et isto modo nulla antecessio durationis aut nature intelligitur ipsius nichil ad esse creature. Vnde non est necesse creaturam prius tempore uel natura fuisse nichil quam aliquid.


  1. Quia … non ex aliquo] cf. Red. A, II, 1, 1 [A.II.1.1.5] et [A.II.1.1.8] • • • cf. etiam Ioh. Paris., Corr. Corrupt., 6 (44,50-64) • • • Ans., Monol., 8 (23) ↩︎

  2. non ex aliquo] Thom., S.th., I, 45, 1, ad 3 ↩︎

C.II.1.2.25

Quod item non sit repugnantia ratio termini (quod erat tertium) ex eo, scilicet quod creatura dicitur esse ex nihilo. Ex hoc enim forte uideretur quod creatura haberet esse post nihil duratione hoc sic ostenditur: Illud quod non precedit creaturam duratione uel natura non impedit eam quin possit esse eterna; sed esse nihil uel ex nihilo non precedit esse creature duratione uel natura; igitur etc. Maior patet, etiam si poneretur solum quod non precederet duratione. Minor probatur. Quia creatura non dicitur fieri ex nihilo materialiter, tanquam nihil sit materia facti, nec ordinabiliter, ita ut maneat ordo affirmatiue ad nihil sub hoc sensu quod fiat ex nihilo, id est post nihil, sed dicitur fieri ex nihilo pure negatiue, id est non ex aliquo, et isto modo nulla antecessio durationis aut nature intelligitur ipsius nihil ad esse creature. Vnde non est necesse creaturam prius tempore uel natura fuisse nihil quam aliquid.