Display to small
Rotate your device or try a larger display
Tertio sic: eiusdem potentie actus sunt frui et uti; set frui est actus uoluntatis; ergo et uti. Minor patet ex precedenti questione, set maior probabutr, quia uel frui includit uti, sicut inferius suum superius, uel uti se habet ad frui sicut uoluntas eorum que sunt ad finem se habet ad uoluntatem finis. Quidquid autem istorum detur, semper frui et uti pertinent ad eandem potentiam, ut de se patet; quare etc. Manifestum est igitur quo sit utendum tamquam potentia eliciente, quia uoluntate; et sic patet primum.
Tertio sic: eiusdem potentie actus sunt frui et uti; set frui est actus uoluntatis; ergo et uti. Minor patet ex precedenti questione, set maior probatur, quia uel frui includit uti, sicut inferius suum superius, iuxta illud AVGVSTINI X De Trinitate
frui est uti cum gaudio, non adhuc spei, set rei, uel uti se habet ad frui sicut uoluntas eorum que sunt ad finem se habet ad uoluntatem finis, iuxta illud quod iterum dicit AVGVSTINVS X De Trinitate
utimur eis que ad illud referimus quo fruendum est. Quicquid autem horum detur, semper frui et uti pertinent ad eandem potentiam, ut de se patet; quare etc.