Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundo modo accipitur theologia pro habitu quo fides et ea que in Scriptura traduntur, defenduntur et declarantur ex quibusdam principiis nobis notioribus. Et sic accipit eam beatus AVGVSTINVS libro XIV De Trinitate
dicens quod huic 1 scientie illud tantummodo tribuitur quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur; et subdit immediate: Qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant fideles plurimum; aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat, aliud autem scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur; quod proprio uocabulo APOSTOLVS scientiam appellare uidetur. Verba sunt AVGVSTINI. Ex quibus satis apparet quod ipse uocat scientiam theologie habitum quo fides et Scriptura
traduntur defenduntur et declarantur. Sic etiam accipit et intendit eam tradere MAGISTER SENTENTIARUM in Prologo
dicens sic: Fidem 2 nostram aduersus errores carnalium hominum Dauitice 3 turris clipeis munire uel potius munitam ostendere ac theologicarum inquisitionum abdita aperire necnon et sacramentorum ecclesiasticorum pro modulo nostre intelligentie notitiam tradere studuimus. Dicit autem munitam ostendere, quia utitur auctoritatibus sanctorum, AVGVSTINI et ALIORIM, qui suis dictis fidem defenderant et declarauerant.
Secundo accipitur theologia pro habitu quo fides et ea que in Sacra Scriptura
traduntur, defenduntur et declarantur ex quibusdam principiis nobis notioribus. Et sic accipit eam AVGVSTINVS libro I De Trinitate
capitulo 1°; dicit enim quod huic scientie tantummodo tribuitur illud quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur; et subdit immediate: qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant fide plurimum; aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat, aliud autem scire quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur; quam proprio uocabulo APOSTVLVS Ad Cor.
scientiam appellare uidetur. Verba sunt AVGVSTINI. Ex quo satis apparet quod ipse uocat scientiam theologie habitum quo fides et Scriptura
defenduntur et declarantur. Sic etiam accipit et intendit eam tradere MAGISTER Sententiarum
in Prologo dicens: Sic fidem nostram aduersus errorem carnalium hominum turris Dauidice clipeis munire uel potius munitam ostendere ac catholicarum inquisitionum abdita aperire necnon sacramentorum ecclesiasticorum pro modulo nostre intelligentie notitiam tradere studuimus. Dicit autem munitam ostendere, quia utitur autoritatibus AVGVSTINI et ALIORVM qui suis dictis fidem defenderant et clarificauerant.