Display to small
Rotate your device or try a larger display
Istud enim non uidetur conuenienter dictum, quia esse limitatum et illimitatum potest facere quod ea quibus hec conueniunt non dicantur uniuoce, set non potest facere quod differant sicut res et ratio. Verbi gratia: sapientia illimitata, que est sapientia diuina, et sapientia limitata, que est sapientia creata, non dicuntur uniuoce, set tamen non differunt sicut res et ratio, immo sicut sapientia creata est realis sapientia, ita immo uerius sapientia diuina est realis sapientia. Similiter in proposito relatio Dei illimitata et relatio creature limitata non dicuntur uniuoce, set propter hoc, ut uidetur, non differunt sicut res et ratio, immo sicut relatio creata est realis relatio, sic et uerius relatio diuina erit realis relatio, quia illimitata.
Istud enim non uidetur conuenienter dictum, quia esse limitatum et illimitatum potest facere quod ea quibus hec conueniunt non dicantur uniuoce; set non potest facere quod differant sicut res et ratio; uerbi gratia sapientia illimitata, que est sapientia diuina, et sapientia limitata, que est sapientia creata, non dicuntur uniuoce, set tamen non differunt sicut res et ratio, imo sicut sapientia creata est realis sapientia, sic, imo uerius sapientia diuina est realis sapientia; similiter in proposito relatio Dei illimitata et relatio creature limitata non dicuntur uniuoce, set propter hoc, ut uidetur, non differunt ut res et ratio, imo sicut relatio creata est realis relatio, sic et uerius relatio diuina erit realis relatio, quia illimitata.