Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.5.1.10

Posset et aliter assignari qualiter peccare potuit angelus dicendo quod appetiit id quod malum erat non secundum se, set quia prohibitum. Sicut enim primo homini statim ut creatus fuit, data fuit lex cuiusdam obedientie, ⟨scilicet⟩ ut non ederet de ligno uetito, ut1 dicitur Gen. 2 cap., sic incredibile non est quod inspiratione diuina angelis data fuit aliqua lex obedientie ut pari lege uiuerent qui ad parem gloriam facti erant.

Et hoc dicit MAGISTER in prima distinctione Secundi Sententiarum sic de spiritu humano et angelis: Vtrisque 2 regulam proponens obedientie quatinus illi ab eo ubi erant non caderent, scilicet angeli, et isti, scilicet homines, ab eo ubi erant ad id ubi non erant ascenderent. Et sicut peccauit primus homo appetendo id quod ei erat prohibitum, quod tamen secundum se malum non erat, non considerans actu de diuina prohibitione, set solum actu considerans ut quadam benignitate uxori condescenderet, sic peccare potuit angelus appetendo quod erat prohibitum, non considerans de prohibitione, delectatus in consideratione proprie excellentie.

Quale autem fuerit preceptum obedentie angelis datum, nec nos scimus nec Scriptura loquitur. Vtroque tamen modo ponitur quod angelus peccauit, quia non considerauit quod considerare debuit.


  1. ut ... Gen. 2 cap.] Gen., 2,17 ↩︎

  2. Vtrisque ... non erant ascenderent] Lomb., Sent., II, 1, 6 (335,23-25) ↩︎

B.II.5.1.13

Potest et alio modo dici appetiuisse equalitatem Dei inquantum aliquam excellentiam appetiit que erat ei prohibita appeti uel modo quo erat ei prohibita, non considerando de prohibitione, set solum considerando excellentiam sue nature. Et istum modum uidetur tangere MAGISTER1 Sententiarum libro II dist. 1, ubi innuit quod, sicut primo homini statim ut creatus fuit data fuit lex cuiusdam obedientie, scilicet ut non comederet de ligno uetito, ut2 dicitur Gen. 2, sic angelis data fuit aliqua lex obedientie, ut pari lege uiuerent qui ad parem gloriam facti erant.

Vnde dicit sic loquens de hominibus et angelis: Vtrisque 3 regulam proponens obedientie quatinus et illi ab eo ubi erant non caderent, scilicet angeli de celo, et isti, scilicet homines, ab eo ubi erant, scilicet a paradiso terrestri, ad illud ubi non erant, scilicet ad paradisum celestem, ascenderent. Et secundum hoc, sicut peccauit primus homo appetendo illud quod erat ei prohibitum, quod tamen non erat secundum se malum, non considerans actu de diuina prohibitione, set solum considerans ut quadam benignitate uxori condescenderet, sic peccare potuit angelus appetendo quod erat prohibitum uel modo quo erat prohibitum, non considerans de prohibitione, delectatus in consideratione proprie excellentie. Quale autem fuerit preceptum obedientie datum angelis, nescimus nec Scriptura loquitur et, quia non obediens uidetur parificare se in hoc precipienti, quia non uult ei subici, ideo dicitur appetiuisse equalitatem Dei.


  1. Magister … II dist. 1] Lomb., Sent., II, 1, 6 (335,23-25) ↩︎

  2. ut dicitur Gen. 2] Gen., 2,17 ↩︎

  3. Vtriusque … paradisum celestem ascenderent] Lomb., Sent., II, 1, 6 (335,23-25) ↩︎

C.II.5.1.12

Potest etiam alio modo appetiuisse equalitatem Dei inquantum aliquam excellentiam appetiit que erat ei prohibita appeti uel modo quo erat ei prohibita, non considerando de prohibitione, set solum considerando excellentiam sue nature. Et istum modum uidetur tangere MAGISTER Sententiarum libro II dist. 1, ubi innuit quod, sicut primo homini statim ut creatus fuit, data fuit lex cuiusdam obedientie, scilicet quod non comederet de ligno uetito, ut dicitur Gen. 2, sic angelis data fuit aliqua lex obedientie, ut pari lege uiuerent qui ad parem gloriam facti erant.

Vnde dicit sic loquens de hominibus et angelis: Vtriusque regulam proponens obedientie, quatenus illi ab eo ubi erant non caderent, scilicet angeli de celo, et isti, scilicet homines, ab eo ubi erant, scilicet ad paradisum celestem ascenderunt. Et secundum hoc, sicut peccauit primus homo appetendo illud quod erat prohibitum, quod tamen non erat secundum se malum, non considerans actu de diuina prohibitione, set solum considerans ut quadam benignitate uxori condescenderet, sic peccare potuit angelus appetendo quod erat prohibitum uel modo quo erat ei prohibitum, non considerans de prohibitione, delectatus in consideratione proprie excellentie. Quale autem fuit preceptum obedientie datum angelis, nescimus nec scriptura loquitur et, quia inobediens uidetur parificari se in precipienti, quia non uult ei subiici, ideo dicitur appetiuisse equalitatem Dei.