Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad rationes alterius opinionis: ad primam, cum dicitur quod subiectum debet continere fundamentaliter omnia de quibus determinatur in scientia, concedatur, et tunc ad minorem dicendum est per interemptionem.
Ad probationem, cum dicitur quod theologia considerat multa de Deo dicta secundum substantiam que non possunt habere attributionem ad aliquam rationem attributalem cum omnis talis ratio dicatur de Deo per modum accidentis, respondeo dupliciter: primo quod attributio aliorum ad formalem rationem subiecti non est secundum ordinem causalitatis in essendo uel inherendo subiecto, quia si sic esset, tunc dicta secundum substantiam non haberent attributionem ad dicta per modum accidentis nec dicta absolute ad ea que dicuntur de Deo in respectu ad creaturas. Set non est sic; uidemus enim quod formalis ratio subiecti in scientia naturali est ratio mobilis, ad quam habet attributionem ratio quanti et ad generabile ratio compositi ex materia et forma, quod ad substantiam pertinet; ex 1 hoc enim quod aliquid est mobile, probatur quod sit quantum, ut patet ex VI Phisicorum
, et ex 2 eo quod est generabile, probatur quod sit a compositum ex materia et forma, ut patet I De generatione
et II Phisicorum
. Et constat quod hec attributio non est secundum ordinem causalitatis in essendo uel inherendo; non enim propter hoc est aliquid quantum, quia est mobile, set econuerso, nec propter hoc aliquid est compositum ex materia et forma, quia est generabile et corruptibile, set econuerso. Igitur attributio quam habent ea de quibus determinatur in scientia ad formalem rationem subiecti non est secundum ordinem nature et causalitatis, set secundum ordinem cognitionis; sic enim subiectum cum sua formali ratione est suppositum in scientia tamquam primo cognitum. Cetera autem de subiecto inquiruntur. Et hoc modo nichil prohibet dicta per modum substantie habere attributionem ad aliquid dictum per modum accidentis, quia accidentia 3 magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, ut dicitur I De anima
, et ea que dicuntur absolute ad ea que dicuntur respectiue; nam operationes diuine transeuntes in creaturam nate sunt ducere nos in cognitionem aliquarum perfectionum que Deo absolute conueniunt. Et sic ad rationem saluatoris, licet sit denominatiua et respectiua, possunt habere attributionem alia dicta de Deo absolute et secundum substantiam.
Secundo, quia dicta de Deo secundum substantiam non pertinent proprie ad theologiam, utpote quod Deus sit substantia intellectualis uel aliquid tale, quia ad theologiam et ad fidem secundum materiam in qua loquimur ut theologi, non pertinent per se et proprie ea que de Deo possunt demonstrari. Set talia supponuntur ab alia scientia, metaphisica uel naturali, que innituntur lumini naturali; et cum de talibus inquirit theologus, assumit formam philosophi et transgreditur limites theologi. Huic concordat quod dicit AVGVSTINVS XIV De Trinitate
: Huic 4 scientie illud tantummodo attribuitur etc.
-
ex … quod sit quantum] cf. Arist., Phys., VI, 4, 234b10-16 ↩︎
-
ex … materia et forma] cf. Arist., Phys., II, 1, 193a26-31; De gen. et corr., I, 2, 317a23-26; 3, 318a1-2; 4, 319b14-17 ↩︎
-
accidentia … quod quid est] Arist., De an., I, 1, 402b21-22; • • • Auct. Ar., 6, 7 (174,85-86) ↩︎
-
Huic … illud tantummodo attribuitur] Aug., De Trin., XIV, 1, 3 (424,59-60); • • • cf. Thom., S.th., I, 1, 2, sed contra ↩︎
Ad rationes alterius opinionis respondendum est. Cum enim primo dicitur quod subiectum debet continere fundamentaliter omnia de quibus determinatur in scientia, concedatur, et ad minorem dicendum est per interemptionem.
Ad probationem respondendum est dupliciter primo, quia attributio aliorum ad formalem rationem subiecti non est secundum ordinem causalitatis in essendo uel inherendo subiecto, quia si sic esset, tunc dicta secundum substantiam non haberent attributionem ad dicta per modum accidentis nec dicta de Deo absolute ad ea que dicuntur de Deo in respectu ad creaturas. Set non est sic; uidemus enim quod formalis ratio subiecti in scientia naturali est ratio mobilis, ad quam habet attributionem ratio quanti et ad generabile ratio compositi ex materia et forma, que ad substantiam pertinent; ex hoc enim quod aliquid est mobile, probamus quod sit quantum, ut patet VI Phisicorum
, et ex eo quod est generabile, probamus quod sit compositum ex materia et forma, ut patet I De generatione
et II Phisicorum
. Et constat quod hec attributio non De anima
, et ea que dicuntur absolute ad ea que dicuntur respectiue; nam operationes diuine transeuntes ad creaturam nate sunt deducere nos in cognitionem aliquarum perfectionum que Deo absolute conueniunt. Et sic ad rationem Saluatoris, licet sit denominatiua et respectiua, possunt habere attributionem alia dicta de Deo absolute et secuncdum substantiam.
Secundo, quia dicta de Deo secundum substantiam et absolute non pertinent proprie ad theologiam, utpote quod Deus sit substantia intellectualis uel aliquid tale, quia ad theologiam et ad fidem secundum materiam in qua loquimur ut theologi, non pertinent proprie et per se ea que possunt de Deo demonstrari. Et huic concordat quod dicit AVGVSTINVS XIV De Trinitate
: Huic scientie illud tantummodo attribuitur etc. Set talia supponuntur ab alia scientia, methaphisica uel naturali, que innituntur lumini naturali; et cum de talibus inquirit theologus assumit formam philosophi et transgreditur limites theologi.