Display to small
Rotate your device or try a larger display
Set contra hoc arguitur quia uoluntas nullo actu suo, nec desiderio nec delectatione, potest ferri nisi in illud quod est cognitum obiectiue. Si ergo fruitio non habet Deum pro immediato obiecto, set cognitionem uel uisionem Dei, sequitur quod ad fruendum necessarium est quod non solum uideamus Deum, set quod cognoscamus nos uidere Deum. Et ita fruitio non sequitur actum simplicem quo uidemus Deum, set reflexum quo uidemus nos uidere Deum.
Istud autem uidetur inconueniens, primo quia actus intellectus reflexus magis de propinquo se haberet ad beatitudinem quam fruitio eo quod fruitionem precederet. Quod non uidetur cum MVLTI ponant quod fruitio 1 pertinet ad beatitudinem essentialiter, etsi non principaliter, set uisio, QVIDAM uero quod et principaliter 2, PAVCI autem aut NVLLI ponunt quod actus 3 reflexus pertineat essentialiter ad beatitudinem.
-
fruitio … principaliter set uisio] cf. Thom., S.th., I-II, 4, 2, resp. ↩︎
-
et principaliter] cf. Henr. de Gand., Summa, 49, 6 (146,507-147,547); • • • Ioh. Pech., Qu. de beatit., 12 (557,14-555,27) ↩︎
-
actus … essentialiter ad beatitudinem] cf. Ioh. Par., Super Sent., IV, 49 (618,79-619,96); • • • Petr. de Alu., Quodl. I, 7, 2 (635,134-143); • • • Heru. Nat., Qu. disp. de beatit., 4 (664,463-667,531); • • • Jeschke, Deus ut tentus vel visus (333-377) ↩︎
Set contra hoc arguitur quod uoluntas nullo actu suo nec desiderio nec delectatione potest ferri nisi in illud quod est cognitum obiectiue. Si ergo fruitio non habet Deum pro immediato obiecto, set cognitionem uel uisionem Dei, sequitur quod ad fruendum necessarium est quod non solum uideamus Deum, set etiam cognoscamus nos uidere Deum. Et ita fruitio non sequitur actum simplicem quo uidemus Deum, set reflexum quo uidemus nos uidere Deum.
Istud autem uidetur inconueniens, primo quia actus intellectus reflexus magis de propinquo se haberet ad beatitudinem quam fruitio eo .quod fruitionem precederet. Quod non uidetur cum multi ponant quod fruitio pertinet ad beatitudinem essentialiter, etsi non principaliter, set uisio, quidam uero