Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.7.un.14

Ad primam, cum dicitur quod illud 1 est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti, dicunt quod non est uerum, nisi sit generatio simpliciter uniuoca, in qua genitum non solum recipit naturam a generante, set cum natura etiam potentiam generandi simile, nisi incidat deffectus et error nature; ubi autem est generatio equiuoca nec genitum consequitur potentiam generandi aliud nec consequi potest, impossibile est quod illud sit potentia generandi quo genitum assimilatur generanti; generatio autem in diuinis ex parte est quasi equiuoca, ut dictum fuit supra dist. 4; genitum etiam non consequitur similem potentiam generandi aliud, et ideo principium generationis non est illud in quo unum alteri assimilatur.


  1. illud … est quasi equiuoca] cf. supra B.I.4.1.26 ↩︎

C.I.7.2.37

Ad rationes principales similiter respondendum. Cum enim primo dicitur quod illud est principium generationis in quo genitum assimilatur generanti, dicendum quod non est uerum nisi sit generatio simpliciter uniuoca, in qua genitum non solum recipit naturam a generante, set cum natura etiam potentiam generandi simile nisi incidat defectus et error nature; ubi autem generatio est equiuoca nec genitum consequitur potentiam generandi aliud nec consequi potest, impossibile est quod illud sit potentia generandi quo genitum assimilatur generanti. Generatio autem in diuinis ex parte est quasi equiuoca, ut dictum fuit supra dist. 4. Genitum autem non consequitur similem potentiam generandi aliud. Et ideo principium generationis non est illud in quo genitum alteri assimilatur.

Et iterum ubicunque principium generationis est illud in quo genitum assimilatur generanti, illa assimilatio est secundum diuersas formas numero differentes sub eadem specie quantum una potest esse principium alterius; ubi autem assimilatio est secundum eandem formam numero, tollitur necessario ratio principii et termini, quia in nulla productione potest idem numero esse principium in terminis, et sic est de essentia in diuinis.