Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.28.1.1

Preterea1 considerari oportet etc. Circa distinctionem istam primo queritur de proprietate ingeniti uel innascibilitatis, secundo de ymagine. Circa primum queruntur duo: primum est utrum ingenitum uel innascibile sit notio Patris; secundum est utrum innascibilitas sit proprietas constitutiua Persone Patris. Ad primum sic proceditur. Et2 uidetur quod ingenitum uel innascibile non sit notio Patris, quia sicut Pater est principium Persone genite, ita est principium Persone procedentis; igitur si propter oppositionem quam habet ad Personam genitam ipse Pater propria notio Patris dicitur esse ingenitum, eodem modo propter oppositionem quam habet ad Personam procedentem proprietas eius deberet esse quod diceretur improcessibilis; set hoc non ponitur; ergo nec alia debet poni.


  1. Preterea considerari oportet] Lomb., Sent., I, 28, 1, n.1 (209,10-11) ↩︎

  2. Et … alia debet poni] Thom., S.th., I, 33, 4, arg. 5; • • • cf. etiam Guill. Petr. de God., Lect. Thom., I, 28, 1, arg. 2 (18va) ↩︎

C.I.28.1.1

Circa distinctionem istam primo queritur de proprietate ingeniti et innascibilitatis, secundo de ymagine. Circa primum queruntur duo: a primum est utrum ‘ingenitum’ uel ‘innascibile’ sit notio Patris; secundum est utrum innascibilitas sit proprietas constitutiua Persone Patris. Ad primum sic proceditur. Et uidetur quod ‘ingenitum’ uel ‘innascibile’ non sit notio Patris, quia sicut Pater est principium Persone genite, ita est principium Persone procedentis; ergo si propter oppositionem quam habet Pater ad Personam genitam notio Patris dicitur esse ‘ingenitum’, eodem modo propter oppositionem quam habet ad Personam procedentem proprietas eius deberet esse quod diceretur improcessibilis; set hoc non ponitur; ergo nec alia debet poni.