Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.1.6

Responsio. Circa questionem istam sic proceditur quia primo ostendetur quod impossibile est ponere plures deos specie differentes; secundo quod impossibile est quod sint plures dii qui solo numero differant.

C.I.2.1.4

Responsio. Ista questio supponit unum, uidelicet quod Deus sit, et querit aliud, scilicet utrum sit tantum unus Deus an plures. De hoc quod supponitur patebit ueritas in sequenti distinctione, et nunc supponimus Deum esse intelligendo nomine Dei illud quod est primum et perfectissimum in entibus. Quo supposito dicenda sunt duo de proposita. Primum est quod impossibile est esse plures deos specie differentes. Secundum quod impossibile est quod sint plures dii qui sub eadem specie differant solo numero.