Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.32

Ad tertium dicendum est, ut prius, quod non est idem iudicium de attributis inter se et de essentia et paternitate seu quacumque alia relatione, an sint idem re uel non. Set dato quod essent idem re ut attributa, tamen quo ad propositum non esset simile, quia in diuinis non est aliqua diuersitas realis ex qua possit sumi differentia attributorum essentialium, eo quod quodlibet eorum equaliter se habet ad omnia que sunt in diuinis; set quia persone diuine, que differunt realiter, non equaliter se habent ad essentiam et paternitatem seu alias relationes, eo quod essentia communis est omnibus, non autem relationes, ideo ex reali differentia personarum potest sumi differentia rationis inter essentiam et quamcumque relationem.

C.I.2.3.25

Ad tertium dicendum, ut prius, quod non est idem iudicium de attributis inter se et de essentia et de paternitate, siue quacunque alia relatione, an sint idem re uel non. Set dato quod essent idem re ut attributa, tamen quoad propositum non essent simile, quia in diuinis non est aliqua diuersitas realis ex qua possit sumi differentia attributorum essentialium, eo quod quodlibet eorum equaliter se habet ad omnia que sunt in diuinis; set quia Persone diuine, que differunt realiter, non equaliter se habent ad essentiam et paternitatem seu alias relationes, eo quod essentia communis est omnibus, non autem relationes, ideo ex reali differentia Personarum potest sumi differentia rationis inter essentiam et quancunque relationem.