Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item1 creatura potest effectum suum statim, cum est, producere, sicut statim cum est ignis, est et splendor eius; ergo multo fortius hoc potest facere Deus, qui est potentior omni creatura.
-
Item … potentior omni creatura] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 39vb: «Contra. Virtus divina non est imperfectione quam virtus creature; sed aliqua creatura ut sol statim, cum est, producit effectum suum, scilicet splendorem; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68rb: «Contra. Virtus divina non est imperfectior quam virtus creature; sed creatura, statim cum est, aliquid producit ut sol [sol om. sed s.v. suppl.] splendorem; ergo etc.» ↩︎
Item1 non minus est potens Deus super suum effectum quam creatura; set creatura potest statim, cum est, suum effectum producere, sicut statim cum est ignis, est et splendor eius; ergo multo fortius hoc potest facere Deus.
-
Item … effectum quam creatura] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 39vb: «Contra. Virtus divina non est imperfectione quam virtus creature; sed aliqua creatura ut sol statim, cum est, producit effectum suum, scilicet splendorem; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 68rb: «Contra. Virtus divina non est imperfectior quam virtus creature; sed creatura, statim cum est, aliquid producit ut sol [sol om. sed s.u. suppl.] splendorem; ergo etc.» ↩︎
Item creatura potest statim, cum est, effectum suum producere, sicut statim cum est ignis, est splendor eius; ergo multo fortius hoc potest facere Deus, qui est potentior omni creatura.