Display to small
Rotate your device or try a larger display
Item1 sicut se habet tempus ad temporalia, sic euum ad euiterna; set tempus, quod est mensura omnium temporalium, non est in aliquo temporali sicut in subiecto, set in celo, quod est euiternum et super omne tempus; ergo illud quod est mensura omnium euiternorum non est subiectiue in aliquo euiterno, set in eo quod est supra omne euiternum, et hoc est Deus.
-
Item … hoc est Deus] Herv. Nat., Super Sent., II, 2, 2 (204bD): «Secundo queritur, utrum sit unum euum omnium euiternorum. Et arguitur quod non, quia sicut tempus a sicut tempus ad temporalia, ita euum ad euiterna; sed tempus non est in aliquo temporali sicut in subiecto, sed est in eo quod est supra omne tempus, scilicet in motu sempiterno. Temporalia autem non sunt sempiterna, quia incipiunt et finiunt in tempore. Ergo si est unum euum omnium euiternorum, sequitur quod illud non erit sicut in subiecto aliquo euiterno, sed in eo quod est supra omnia euiterna. Sed hoc est solus Deus» • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 6 (56,126-132) ↩︎

Item sicut se habet tempus ad temporalia, sic euum ad euiterna; sed tempus, quod est mensura omnium temporalium, non est in aliquo temporali sicut in subiecto, sed in celo, quod est euiternum et super omne tempus; ergo illud quod est mensura omnium euiternorum non est subiectiue in aliquo euiterno, sed in aliquo quod est supra omne euiternum, et hoc est Deus.