Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.P.2.21

Ad rationem alterius partis dicendum quod scientia nostra et beatorum non differunt solum ratione luminis et modi cognoscendi, set etiam ex parte obiecti. Scientia enim beatorum est premium nostrum, propter quod eius obiectum est Deus sub ratione qua potest capacitatem intellectus replere, quod non posset facere aliqua determinata ratio attributalis; set scientia quam habemus de Deo in uia dirigit nos ad opus meritorium et ideo subiectum in ea est Deus secundum rationem illam que maxime respicit meritum; et hec est ratio saluatoris, ut 1 declaratum fuit.


  1. ut declaratum fuit] cf. Dur., Super Sent., Prol., 2 (71,183-196)** ↩︎

C.I.P.5.27

Ad argumenta alterius partis respondendum est: ad primum quod scientia uiatoris per quam declarantur articuli et aliqualiter defenduntur et scientia beatorum non differunt solum ex parte luminis et modi cognoscendi, set etiam ex parte obiecto; scientia enim beatorum est premium nostrum, propter quod eius obiectum est Deus sub ratione qua potest capacitatem intellectus replere, quod non posset facere aliqua determinata ratio attributalis. Set scientia quam habemus de Deo in uia dirigit nos ad opus meritorium; et ideo subiectum in ea est Deus secundum rationem illam que maxime respicit meritum; et hec est ratio Saluatoris, ut declaratum fuit. Verumptamen quia ratio absoluta latior est quam ratio Saluatoris et eam includit, ideo uisio patrie clara est de omnibus de quibus nunc est fides enigmatica, et non econuerso. Propter quod quicquid nunc uidemus enigmatice tunc uidebimus facie ad faciem, et sic fidei succedet uisio de eodem, et non adequata, immo superexcedens.