Display to small
Rotate your device or try a larger display
Tertio 1 apparet idem ex hiis que uidemus in creaturis, de quibus certius iudicamus. Minus enim uel saltem non plus differunt perfectiones diuine quam create; set perfectiones create, que sunt unum re, nullo modo concipiuntur ut diuerse secundum rationem nisi per comparationem ad aliquam diuersitatem realem; ergo etc. Maior patet. Minor 2 probatur inducendo in aliquibus et idem intelligendo in omnibus. Albedo enim et color sunt idem re, similiter intelligere et cognoscere, et uniuersaliter omnis species cum suo genere. Nunc est ita quod si preter albedinem non esset nec esse posset alius color realiter differens ab albedine, numquam posset iudicari quod albedo et color differrent ratione; non enim cognosceremus colorem nisi albedinem. Similiter si non esset aliqua cognitio realiter differens ab intelligere, non possemus aliquam differentiam apprehendere inter intelligere et cognoscere. Set per hoc quod color inuenitur in aliquo alio quam in albedine et genus potest reperiri in aliquo alio quam in una specie, ideo iudicamus genus et speciem saltem differre ratione, ita quod omnis differentia rationis in creaturis sumitur ex aliqua differentia reali. Igitur idem ponendum est in diuinis. Et huic opinioni magis assentio.
Tertio apparet idem ex eis que uidemus in creaturis, de quibus certius iudicamus. Minus enim uel saltem non plus differunt perfectiones diuine quam create; set perfectiones create, que sunt unum re, nullo modo concipiuntur ut diuerse secundum rationem nisi per comparationem ad aliquam diuersitatem realem; ergo etc. Maior patet. Minor probatur inducendo in aliquibus et idem intelligendo in omnibus. Albedo enim et color sunt idem re, similiter intelligere et cognoscere, et uniuersaliter omnis species cum suo genere. Nunc est ita quod si preter albedinem non esset nec esse posset alius color realiter differrens ab albedine, nunquam posset iudicari quod albedo et color differrent ratione; non enim cognosceremus colorem nisi albedinem. Similiter si non esset aliqua cognitio realiter differens ab intelligere, non possemus aliquam differentiam apprehendere inter intelligere et cognoscere. Set per hoc quod color inuenitur in aliquo alio quam in albedine et genus potest reperiri in aliquo alio quam in specie una, ideo iudicamus genus et speciem saltem differre ratione, ita quod omnis differentia rationis in creaturis sumitur. ex aliqua differentia reali. Ergo idem est ponendum in diuinis. Et huic opinioni magis assentio.