Display to small
Rotate your device or try a larger display
Practice autem multa deducuntur ex articulis, utpote quod humiliter est uiuendum exemplo Christi, qui semet 1 ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ut dicitur Phil.
2, multa, immo quantumcumque grauia sustinenda sunt pro salute exemplo Christi, qui passus est pro salute nostra, sicut arguit beatus PETRVS I Canonica
sua cap.° 2, ut dictum est supra: Christus 2 passus est pro nobis nobis relinquens exemplum etc. Et simili modo ex aliis articulis multa deducuntur, que etsi modicum et quasi in nullo perficiant intellectum quo ad cognitionem, mirabiliter tamen promouent affectum ad bonam operationem.
Practice autem multa deducuntur ex articulis, utpote quod humiliter est uiuendum exemplo Christi, qui se ipsum exinaniuit formam serui accipiens, ut dicitur <Ad> Phil.
2° multa, immo quantumcunque grauia sustinenda sunt pro salute exemplo Christi, qui passus est pro nobis et salute nostra, sicut arguit beatus Petrus I Canonice
capitulo 2°, ut dictum est supra: Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum etc. Et simili modo ex aliis articulis multa deducuntur, que etsi modicum et quasi in nullo perficiant intellectum quo ad cognitionem, mirabiliter tamen promouent affectum et bonam operationem. Et cum complures et consimiles deductiones per Sacram Scripturam
fiant, patet quod theologia accepta pro habitu eorum que ex articulis deducuntur coincidit cum Sacra Scriptura
; propter quod de subiecto eius et ratione subiecti idem est dicendum quod de subiecto Sacre Scripture
dictum est supra, scilicet quod opus meritorium est in ea subiectum.