Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.II.5.1.9

Set adhuc insurgit alia dubitatio, quia secundum hanc uiam uidetur quod in angelo precedat error proprie dictus malam electionem, quia uoluntas non eligit nisi quod intellectus dicit esse bonum; set intellectus dicens aliquid bonum ex consideratione rei secundum se uel ex consideratione unius circumstantie non considerando de aliis circumstantiis est falsus, cum bonum 1 sit secundum DYONISIVM ex tota causa, malum uero ex particularibus deffectibus; ergo uoluntas sequens talem intellectum habet errorem preuium, quia intellectus dicit illud esse bonum quod non est bonum, quia non habet omnes circumstantias ad bonitatem eius requisitas.


  1. bonum … ex particularibus deffectibus] ps.-Dionys., De div. nom., 4 (298D-299A) • • • ap. Thom., De malo, 4, 1, ad 13 (107,371-373) ↩︎

C.II.5.1.8

Set adhuc insurgit alia dubitatio, quia secundum hanc uiam uidetur quod in angelo precedunt error proprie dictus malam electionem, quia uoluntas non eligit nisi quod intellectus debet esse bonum; set intellectus dicens aliquid esse bonum ex consideratione rei secundum se uel consideratione unius circunstantie non considerando de aliis circunstantiis errat, cum bonum sit secundum DIONYSIVM ex tota causa. Malum uero ex partibus deficientibus; ergo uoluntas sequens talem intellectum habet errorem preuium, quia intellectus det illud esse bonum quod non est bonum, quia non habet circunstantias omnes ad bonitatem eius requisitas.