Display to small
Rotate your device or try a larger display
Absque preiudicio potest probabiliter dici quod non, quia patet primo ex condicionibus mensure, quia illa que sunt equalis simplicitatis et uniformitatis et equalis certitudinis non sunt nata mensurari unum per alterum; set omnia euiterna quoad durationem sunt huiusmodi; ergo etc.
Maior patet ex ratione mensure. Debet enim mensura esse simplicior, uniformior et notior uel saltem aliquid horum debet habere super mensuratum.
Minor probatur, quia licet esse unius euiterni sit perfectius et simplicius et quantum est de se notius quam esse alterius, permanentia tamen et duratio esse cuiuslibet euiterni est eque simplex, eque uniformis, eque nota.
Quod patet ex causa eius. Causa enim permanentie et durationis euiternorum est incorruptibilitas eorum, que est unius rationis in omnibus euiternis, non secundum magiset minus nec secundum perfectius et imperfectius, set secundum carentiam principiorum corruptibilitatis, in qua, cum sit pura negatio, non est dare gradus, sicut nec in ceteris puris negationibus. Equaliter enim
Quod probatur primo ex condicionibus mensure sic: Illa que sunt equalis uniformitatis et equalis certitudinis non sunt nata mensurari unum per alterum; set omnia euiterna quoad durationem sunt huiusmodi; ergo etc.
Maior patet ex ratione mensure. Debet enim mensura esse uniformior et notior mensurato, alioquin per ipsam non certificaremur de mensurato.
Minor probatur, quia, licet esse unius euiterni sit perfectius et quantum est de se notius quam esse alterius, permanentia tamen et duratio cuiuslibet euiterni est eque uniformis, quia nulla uarietas est in esse unius, quamdiu durat, magis quam in esse alterius; est etiam eque nota.
Quod patet ex eius causa. Causa enim durationis et permanentie euiternorum est incorruptibilitas eorum. Hec autem est equaliter in omnibus et non secundum perfectius et imperfectius, quia incorruptibilitas est in euiternis eo quod non habent materiam, que sit in potentia ad aliam formam; set non habere talem materiam est equaliter in omnibus, quia non est inequalitas in priuationibus uel negationibus nisi propter inequalitatem illius quod negatur uel priuatur; set habere materiam talem equaliter conuenit omnibus in quibus est talis materia, quia materia prima non habet gradus secundum quos diuersimode participetur; ergo non habere talem materiam conuenit equaliter omnibus non habentibus eam; igitur incorruptibilitas et duratio eque nota est de omnibus euiternis. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio.