Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Videnda sunt tria: an celum empyreum sit, ad quid factum sit et quale sit.
Quod 1 celum empyreum sit aut quod sit corpus, non potest per rationes necessarias demonstrari, quia quidquid cognoscimus de corporibus celestibus cognoscimus aut per uisum aut per motum aut ex aliquo effectu in hiis inferioribus apparente; set illud celum uisu non deprehenditur nec subiacet motui, ut infra dicetur, nec aliquis effectus de illo celo innotescit nobis; et ideo non potest efficaciter per rationem probari quod sit tale celum. Tenemus autem hoc auctoritate Sanctorum, maxime STRABI et BEDE, potest nichilominus hoc aliqualiter persuaderi, licet non multum efficaciter, sic: Inter 2 corpora celestia inuenitur aliquod quod est partim dyaphanum, partim lucidum (ut celum stellatum), aliquod quod omnino dyaphanum (ut nona spera seu celum cristallinum); ergo debet aliud inueniri quod sit omnino lucidum, et hoc dicimus empyreum.
Quantum ad secundum, scilicet ad quid, quidam3 dicunt quod factum est principaliter propter ordinem uniuersi. Quod declarant sic: Inferiora4 in entibus secundum sui supremum attingunt superiora secundum sui infimum, ut5 uult DYONISIVS. Nunc est ita quod intelligentia est motor immobilis. Ergo oportet quod sit aliquod corpus attingens ipsam quantum ad immobilitatem, quod est eius infimum (intellectualitas enim est eius supremum). Oportet ergo aliquod corpus celeste esse immobile. Et hoc est celum empyreum. Et ita congruebat ordini uniuersi propter eius conexionem esse aliquod tale corpus, factum etiam, ut dicunt, ut sit locus gloriosorum corporum. Decet6 enim corpora gloriosa esse in aliqua parte uniuersi et maxime in suprema, quam dicimus celum empyreum. Et eadem ratione factum est propter angelos, quibus congruit esse in aliqua parte uniuersi, cum sint et ipsi partes uniuersi.
Istud autem non uidetur sufficienter dictum, quia ordo in quo inferiora attingunt superiora debet attendi secundum ea que sunt rei intrinseca et essentialia; esse autem immobile non est intrinsecum ut esse naturale celo empyreo, immo non est immobile, licet sit immotum: posset enim moueri et alii orbes quiescere non mutata huius uel illorum natura; ideo etc. Quod7 etiam subditur quod factum est tam propter hominem quam propter angelos, non uideo quoad angelos, quia, ut aliqui8 probabiliter dicunt, angelis non conuenit esse in loco nisi per operationem quam habent circa locum, et adhuc secundum illam dicuntur ibi esse methaforice, nec angeli sunt partes uniuersi corporei, ut propter hoc oporteat eis aptare locum corporeum.
Propter quod uidetur melius esse dicendum quod, propter hoc quod celum empyreum tenet gradum suum in corporibus, qui forte non est supremus, cum non sit uiuens nec attenditur secundum suam immobilitatem, set secundum sua essentialia, nichilominus factum est propter corpora Sanctorum, ut9 sit eis locus congruitatis, non necessitatis. Ex qua congruitate redditur causa tertii propositi, scilicet quale debeat esse. Condiciones10 enim rei ordinate in finem debent correspondere fini. Celum autem illud ordinatur ad futurum statum beatorum, et quia illi sunt in plena fruitione totaliter quietante appetitum humanum, ideo debet esse non motum, uel quietum; quia uero sunt in participatione eternitatis, debet locus ille esse incorruptibilis; quia etiam sunt in continua uisione lucis eterne, debuit esse lucidum. Vnde et empyreum 11 dicitur, idest igneum, non a calore, set a splendore. Lucidum autem dicitur non quod sit radiosum, quia claritas eius nequaquam lateret nos, cum spere intermedie sint transparentes, set pro tanto dicitur lucidum12, quia in compositione sua lucem habet, set non ex tanta densitate partium ut terminet uisum, sicut faciunt corpora solis et lune et astrorum.
-
Quod … Strabi et Bede] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 1, sol. (71); cf. etiam S.th., I, 66, 3, resp. • • • Alb., Super Sent., II, 2, G, 3, sol. (51b) ↩︎
-
Inter … hoc dicimus empyreum] Thom., S.th., I, 66, 3, arg. 4; I, 68, 4, resp.; Super Sent., II, 2, 2, 1, sed contra 3 (71) • • • cf. etiam Beda, In Pentat., I, Super Gen., I (192) ↩︎
-
quidam … propter ordinem uniuersi] Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,12‑13) ↩︎
-
Inferiora … est celum empyreum] cf. Aeg. Rom., Report., II, 12 (212,11‑15) ↩︎
-
ut uult Dionysius] cf. ps.‑Dionys., De div. nom., 7 (407c‑d) ↩︎
-
Decet … aliqua parte uniuersi] cf. Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,13‑14) ↩︎
-
Quod … uideo quoad angelos] cf. Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,4‑11) ↩︎
-
aliqui] cf. Thom., Super Sent., I, 37, 3, 1, sol. (871) ↩︎
-
ut … congruitatis non necessitatis] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 3; cf. etiam Super Sent., II, 2, 2, 1, ad 2 (72) ↩︎
-
Condiciones … debuit esse lucidum] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 2, 2, sol. (73) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 3 (45,46-49) ↩︎
-
empyreum … set a splendore] Lomb., Sent., II, 2, 4 (339,19‑20) • • • cf. etiam Walafr. Strabo, Glossa ord., Liber Genesis, 1 (68C) ↩︎
-
lucidum … lune et astrorum] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 4 ↩︎
Responsio. Videnda sunt tria scilicet: an celum empyreum sit, ad quid factum sit et quale sit.
Quod 1 celum empyreum sit aut quod sit corpus, non potest per rationes necessarias demonstrari, quia quidquid cognoscimus de corporibus celestibus cognoscimus aut per uisum aut per motum aut ex aliquo effectu in hiis inferioribus apparente; set illud celum uisu non deprehenditur nec subiacet motui, ut infra dicetur, nec aliquis effectus de illo celo innotescit nobis; et ideo non potest efficaciter per rationem probari quod sit tale celum. Tenemus autem hoc auctoritate Sanctorum, maxime STRABI et BEDE, potest nichilominus hoc aliqualiter persuaderi, licet non multum efficaciter, sic: Inter 2 corpora celestia inuenitur aliquod quod est partim dyaphanum, partim lucidum (ut celum stellatum), aliquod quod est omnino dyaphanum (ut nona spera seu celum cristallinum); ergo debet aliud inueniri quod sit omnino lucidum, et hoc dicimus empyreum.
Quantum ad secundum, scilicet ad quid factum sit , quidam3 dicunt quod factum est principaliter propter ordinem uniuersi. Quod declarant sic: Inferiora4 in entibus secundum sui supremum attingunt superiora secundum sui infimum, ut5 uult DYONISIVS. Nunc est ita quod intelligentia est motor immobilis. Ergo oportet quod sit aliquod corpus attingens ipsam quantum ad immobilitatem, quod est eius infimum (intellectualitas enim est eius supremum). Oportet ergo aliquod corpus celeste esse immobile. Et hoc est celum empyreum. Et ita congruebat ordini uniuersi propter eius conexionem esse aliquod tale corpus, factum etiam, ut dicunt, ut sit locus corporum gloriosorum. Decet6 enim corpora gloriosa esse in aliqua parte uniuersi et maxime in suprema, quam dicimus celum empyreum. Et eadem ratione factum est propter angelos, quibus congruit esse in aliqua parte uniuersi, cum sint et ipsi partes uniuersi.
Istud autem non uidetur sufficienter dictum. Ordo enim, quo inferiora attingunt superiora, debet attendi secundum ea que sunt rei intrinseca et essentialia; esse autem immobile non est intrinsecum nec essentiale celo empyreo, immo non est immobile, licet sit immotum: posset enim moueri et alii orbes quiescere non mutata huius uel illorum natura; ideo etc.
Quod7 etiam subditur quod factum est tam propter homines quam propter angelos, non uideo quod propter angelos, quia, ut aliqui8 probabiliter dicunt, angelis non conuenit esse in loco nisi per operationem quam habent circa locum, et adhuc secundum illam dicuntur ibi esse methaforice, nec angeli sunt partes uniuersi corporei, ut propter hoc oporteat eis aptare locum corporeum.
Propter quod uidetur melius esse dicendum quod, propter hoc quod celum empyreum tenet gradum suum in corporibus, qui forte non est supremus, cum non sit uiuens nec attenditur secundum suam immobilitatem, set secundum sua essentialia, nichilominus factum est propter corpora Sanctorum, ut9 sit eis locus congruitatis, non necessitatis.
Ex qua congruitate redditur causa tertii propositi, scilicet quale debeat esse. Condiciones10 enim rei ordinate in finem debent conguere fini. Celum autem illud ordinatur ad futurum statum beatorum, et quia illi sunt in plena fruitione totaliter quietante appetitum humanum, ideo debet esse non motum, uel quietum; quia uero sunt in participatione eternitatis, debet locus ille esse incorruptibilis; quia etiam sunt in continua uisione lucis eterne, debuit esse lucidum. Vnde et empyreum 11 dicitur, idest igneum, non a calore, set a splendore. Lucidum autem dicitur non quod sit radiosum, quia claritas eius nequaquam lateret nos, cum spere intermedie sint transparentes, set pro tanto dicitur lucidum12, quia in compositione sua lucem habet, set non ex tanta densitate partium ut terminet uisum, sicut faciunt corpora solis et lune et astrorum.
-
Quod … Strabi et Bede] Thom., Super Sent., II, 2, 2, 1, sol. (71); cf. etiam S.th., I, 66, 3, resp. • • • Alb., Super Sent., II, 2, G, 3, sol. (51b) ↩︎
-
Inter … hoc dicimus empyreum] Thom., S.th., I, 66, 3, arg. 4; I, 68, 4, resp.; Super Sent., II, 2, 2, 1, sed contra 3 (71) • • • cf. etiam Beda, In Pentat., I, Super Gen., I (192) ↩︎
-
quidam … propter ordinem uniuersi] Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,12‑13) ↩︎
-
Inferiora … est celum empyreum] cf. Aeg. Rom., Report., II, 12 (212,11‑15) ↩︎
-
ut uult Dionysius] cf. ps.‑Dionys., De div. nom., 7 (407c‑d) ↩︎
-
Decet … aliqua parte uniuersi] cf. Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,13‑14) ↩︎
-
Quod … uideo quoad angelos] cf. Aeg. Rom., Report., II, 10 (210,4‑11) ↩︎
-
aliqui] cf. Thom., Super Sent., I, 37, 3, 1, sol. (871) ↩︎
-
ut … congruitatis non necessitatis] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 3; cf. etiam Super Sent., II, 2, 2, 1, ad 2 (72) ↩︎
-
Condiciones … debuit esse lucidum] cf. Thom., Super Sent., II, 2, 2, 2, sol. (73) • • • cf. etiam Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 3 (45,46-49) ↩︎
-
empyreum … set a splendore] Lomb., Sent., II, 2, 4 (339,19‑20) • • • cf. etiam Walafr. Strabo, Glossa ord., Liber Genesis, 1 (68C) ↩︎
-
lucidum … lune et astrorum] cf. Thom., S.th., I, 66, 3, ad 4 ↩︎
Responsio. Videnda sunt tria, an celum empyreum sit, ad quid factum sit, et quale sit.
Quod celum empyreum sit aut quod sit corpus non potest per rationes necessarias demonstrari, quia quicquid cognoscimus de corporibus celestibus, cognoscimus aut per uisum aut per motum aut ex aliquo effectu in his inferioribus apparente; sed illud celum uisu non comprehenditur nec subiacet motui, ut infra dicetur, nec aliquis effectus de illo celo innotescit nobis; et ideo non potest efficaciter probari per rationem quod sit tale celum. Tenemus autem hoc auctoritate Sanctorum, maxime STRABI et BEDE, nihilominus potest hoc aliqualiter persuaderi, licet non multum efficaciter, sic: Inter corpora celestia inuenitur aliquid quod est partim diaphanum, partim lucidum (ut celum stellatum), aliquod quod est omnino diaphanum, ut nona sphera seu celum cristallinum; ergo debet aliquod inueniri quod sit omnino lucidum, et dicimus hoc empyreum.
Quantum ad secundum, scilicet ad quid factum sit, quidam dicunt quod factum sit principaliter propter ordinem uniuersi. Quod declarant sic: Inferiora in entibus secundum sui supremum attingunt superiora secundum sui infimum, ut uult DIONYSIVS. Nunc est ita quod intelligentia est motor immobilis. Oportet ergo quod sit aliquod corpus attingens ipsam quantum ad immobilitatem quod est eius infimum (intellectualitas enim est eius supremum). Oportet ergo aliquod corpus celeste esse immobile. Et hoc est celum empyreum. Et ita congruebat ordini uniuersi propter eius connexionem esse aliquod tale corpus, factum est etiam, ut dicunt, ut sit locus corporum gloriosorum. Decet enim corpora gloriosa esse in aliqua parte uniuersi et maxime in suprema, quam dicimus celum empyreum. Et eadem ratione factum est propter angelos, quibus congruit esse in aliqua parte uniuersi, cum sint et ipsi partes uniuersi.
Istud autem non uidetur sufficienter dictum: Ordo enim in quo inferiora attingunt superiora debet attendi secundum ea que sunt rei intrinseca et essentialia; esse autem immobile non est intrinsecum nec essentiale celo empyreo, immo non est immobile, licet sit immotum: posset enim moueri et alii orbes quiescere non mutata huius uel eorum natura; ideo etc. Quod etiam subditur quod factum est tam propter homines quam propter angelos, non uideo quoad angelos, quia ut aliqui probabiliter dicunt, angelis non conuenit esse in loco nisi per operationem quam habent circa locum, et adhuc secundum illam dicuntur ibi esse metaphorice, nec angeli sunt partes uniuersi corporei ut propter hoc oporteat eis aptare locum corporeum.
Propter quod uidetur esse melius dicendum quod propter hoc quod celum empyreum tenet gradum in corporibus, qui forte non est supremus cum non sit corpus uiuens, neque attenditur secundum suam immobilitatem, sed secundum sua essentialia, nihilominus factum est propter corpora Sanctorum, ut sit eis locus congruitatis non necessitatis. Ex qua congruitate redditur causa tertii propositi, scilicet quale debeat esse. Conditiones enim rei ordinate in finem debent congruere fini. Celum autem illud ordinatur ad futurum statum beatorum, et quia illi sunt in plena fruitione totaliter quietante appetitum humanum, ideo debet esse non motum, uel quietum; quia uero sunt in participatione eternitatis, debet locus ille esse incorruptibilis; quia etiam sunt continua uisione lucis eterne, debuit esse eternum lucidum. Vnde empyreum dicitur, id est igneum, non a calore sed a splendore. Lucidum autem dicitur non quia sit radiosum, quia claritas eius nequaquam latet nos, cum sphere intermedie sint transparentes, sed pro tanto dicitur lucidum, quia in compositione sua lucem habet, sed non ex tanta densitate partium ut terminet uisum, sicut faciunt corpora solis et lune et astrorum.