Display to small
Rotate your device or try a larger display
Secundus modus dicendi ad questionem est totaliter oppositus primo. Ponit enim quod potentia generandi intrinsece non includit nisi essentiam, ita quod nullo modo includit relationem, et quia tota aut quasi tota difficultas que ad hanc positionem sequitur est quomodo essentia, cum sit communis, potest esse propria ratio eliciendi actum qui non est communis (uidetur enim quod in quocumque est sufficiens principium alicuius actus et non impeditum, quod illud possit exire in actum), ideo ad tollendam hanc difficultatem, primo ponetur ymaginatio huius positionis et secundo ponentur rationes eius.
Responsio. Circa questionem istam triplex est modus dicendi. Primus est quod potentia generandi dicit intrinsece solam essentiam, quamuis actus generandi non eliciatur ab ea nisi concurrente relatione paternitatis. Et quia tota difficultas, uel quasi tota que sequitur ad hanc positionem, est quomodo essentia communis potest esse ratio propria eliciendi actum qui non est conmunis (uidetur enim quod in quocunque est sufficiens principium actus alicuius et non impeditur quod illud possit exire in actum), ideo ad tollendum hanc difficultatem primo ponetur ymaginatio huius positionis et secundo ponentur rationes eius.