Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
B.I.2.2.15

Ad secundam 1 dicendum quod maior uera est loquendo de differentia et conuenientia reali, et tunc ad minorem per interemptionem, quia licet brutum per essentiam anime, inquantum est sensitiua, realiter differat a planta, tamen per eam, inquantum est uegetatiua, non conuenit realiter cum planta, set secundum rationem tantum. Quod patet, quia conuenientia plurium est secundum aliquid unum; per plura enim, ut plura sunt, non est conuenientia set disconuenientia; igitur non est realis conuenientia nisi per unum realiter. Set in bruto et planta uel in quibuscumque specie aut numero differentibus non est aliquid unum reale; ergo nulla conuenientia realis, set solum secundum rationem, quia unitas speciei aut generis, secundum quam attenditur talis conuenientia, est solum unitas rationis, secundum quam aliqua possunt conuenire plus uel minus, sicut secundum realem differentiam aliqua differunt plus uel minus. Per idem patet ad exemplum de albedine et colore.


  1. secundam] cf. Dur., Super Sent., I, 2, 2 (132,131-141) ↩︎

C.I.2.2.9

Ad secundam dicendum est quod loquendo de conuenientia et differentia reali, minor est falsa, quia essentia anime bruti, inquantum est sensitiua, et inquantum est uegetatiua (excludendo potentias partis sensitiue et uegetatiue, que realiter inter se differunt), equaliter conuenit et differt ab anima plante. Dicimus tamen quod anima bruti conuenit cum anima plante inquantum est uegetatiua, et differt ab ea inquantum est sensitiua, tam ex parte rei quam secundum rationem considerandi: ex parte rei propter potentias quia potenie uegetatiue bruti plus conueniunt cum potentiis plante, que simpliciter sunt uegetatiue, quam sensitiue potentie eiusdem bruti, quia nulle sensitiue sunt in planta; secundum uero rationem considerandi quia ex eo quod uidemus potentias uergetatiuas anime bruti plus conuenire secundum rem cum potentiis plante, quam conueniant sensitiue, concipimus quod anima bruti simplex et eadem, cuius sunt ambe potentie, conueniat cum anima plante, inquantum est uegetatiua, et non inquantum est sensitiua; et tamen quantum est precise ex parte essentie anime plante, excludendo quodcunque aliud, et loquendo de re equaliter, differunt anima bruti, inquantum uegetatiua, et inquantum sensitiua, ab anima plante quia in essentia anime bruti nullo modo differunt ex parte rei uegetatiuum et sensitiuum.