Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.1.8

Primum1 patet sic: Anima humana non est composita ex materia et forma; ergo nec angelus.

Consequentia patet, quia angelus nobilior est et simplicior quam anima.

Probatio antecedentis: Si2 anima humana esset composita ex materia et forma, preter illam materiam esset in homine quedam alia, alioquin homo et anima non differrent; igitur ille due materie aut sunt eiusdem rationis aut diuersarum. Si sint eiusdem rationis, aut utraque informatur eadem forma aut totum compositum ex una materia cum forma informat aliam materiam. Istud autem secundum non potest dici, quia quod est pura potentia secundum se nullo modo potest esse actus; set materia que ponitur pars anime, si sit eiusdem rationis cum materia corporis, est ipsa potentia pura; ergo nullo modo competit ei esse actum uel partem actus; nullo ergo modo anima, ut dicit quid compositum ex materia et forma, potest secundum se totam informare materiam corporis. Nec est simile de quantitate que informatur albedine et nichilominus informat subiectum, quia quantitas non est prima et pura potentia, set actus quidam imperfectus et medius, propter quod potest habere rationem potentie et actus respectu diuersorum.

Relinquitur ergo quod utraque materia informetur eadem forma. Hoc autem est impossibile propter multa. Primo, quia due forme eiusdem rationis nec immediate nec ordine quodam possunt simul esse in eadem parte materie; ergo pari ratione due materie eiusdem rationis nec immediate nec ordine quodam possunt simul esse sub eadem forma.

Secundo3, quia, quando due materie sunt eiusdem rationis et eisdem dispositionibus afficiuntur, si unio forme cum una earum est solubilis, et cum altera. Si igitur iste due materie que sunt in homine sunt eiusdem rationis, cum perficiantur eisdem dispositionibus, eo quod sunt indistincte loco et subiecto, si unio forme cum altera earum est solubilis, eodem modo et cum reliqua. Sequitur ergo quod aut anima erit corruptibilis per solutionem forme sue a materia sua, sicut homo, aut utrumque, scilicet tam homo quam anima, erit aliquid incorruptibile, quorum quodlibet est falsum.

Tertio, quia queram per quid iste materie distinguuntur. Non secundum se, quia in pura potentia inquantum huiusmodi non est distinctio, maxime cum loquamur de pura potentia eiusdem rationis, nec per formam, quia una est et utramque perficit, nec per quantitatem, cum sint indistincte loco et subiecto, nec per alias dispositiones per eandem rationem, et iterum quia talis distinctio esset solum per accidens; impossibile est ergo quod iste materie sint eiusdem rationis.

Si dicatur quod iste due materie efficiuntur una dum anima est in corpore, sequitur quod anima in corpore non erit composita, et ita non erit eadem coniuncta et separata, aut, si sit in corpore composita et in homine uiuente non sit nisi una materia, non differt homo et anima, que omnia sunt absurda secundum philosophiam et periculosa secundum fidem.

Quarto, quia eadem forma nata est dare idem esse precipue materie eiusdem rationis; igitur forma que ponitur pars anime, cum maneat eadem secundum se, dabit omni materie eiusdem rationis idem esse; ergo si ex ipsa cum una materia resultat anima, similiter ex ipsa cum alia materia resultabit anima eadem uel alia, et ita erunt due anime et nullus homo, nisi dicatur quod homo non est aliud quam duplex anima, quod est absurdum. Nullo ergo modo possunt ille due materie esse eiusdem rationis.

Si autem dicatur quod sint alterius rationis preter hoc, quod aliquibus4 uidetur inconueniens ponere materias diuersarum rationum, necessario sunt in diuersis gradibus, quod adhuc est speciale inconueniens, quia ille materie non sunt diuersarum rationum que perficiuntur per eundem actum, cum ratio potentie sumatur ex actu; set iste perficiuntur eodem actu, scilicet forma que est altera pars anime; ergo non sunt diuersarum rationum.

Et sic patet primum, scilicet quod anima et multo minus angelus non est composita ex materia et forma.

Et iste uidetur efficacior modus probandi propositum nostrum, quia secundum5 COMMENTATOREM si ignoraremus naturam anime nostre, nullo modo possemus deuenire in cognitionem substantiarum separatarum.


  1. Primum … ergo nec angelus] cf. ps.-Henr. de Gand., Quaest., 5 (61,76-77) ↩︎

  2. Si … sub eadem forma] cf. rectius Durandus, Super Sent., I, 8, 2bis, resp. 4 (37va): «Responsio: Dicendum est absolute, quod anima non est composita ex materia et forma, cuius ratio est, quia si anima esset composita ex materia et forma, preter istam materiam esset in homine quedam alia materia (alioquin homo et anima non differet). Ergo iste due materie aut sunt eiusdem rationis aut diuersarum. Si sint eiusdem rationis, aut utraque informatur, aut totum compositum ex una materia cum forma informat aliam materiam. Istud autem secundum non potest dici, quia quod est pura potentia secundum se, nullo modo potest esse actus, sed materia, que ponitur pars anime. Si sit eiusdem rationis cum materia corporis, est pura potentia. Ergo nullo modo competit esse actum uel partem actus. Ergo nullo modo anima, ut dicit quid compositum ex materia et forma, potest secundum se totam informare materiam corporis, nec simile est de quantitate, que informatur albedine, et nichilominus informat substantiam, quia quantitas non est pura potentia, sed actus quidam imperfectus et medius, propter quem potest habere rationem potentie et actus respectu diuersorum. Reliquintur ergo, quod utraque materia informatur eadem forma, hoc autem est impossibile propter multa. Primo, quia quando due forme eiusdem rationis, nec immediate, nec ordine quodam possunt esse simul in eadem parte materie, nec pari ratione due materie eiusdem rationis, nec immediate, nec ordine quodam possunt simul esse sub eadem forma» • • •  cf. Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 1 (208bC-209aA): «Secunda ratio talis est. Anima non potest habere materiam partem sui; ergo nec angelus. Patet consequentia, quia angelus est nobilior anima et immaterialior et actualior. Antecedens probo, quia illud, quod est secundum se forma alicuius, impossibile est habere materiam partem sui; sed anima est secundum se tota forma corporis siue materie in homine; ergo etc. Probo maiorem, quia illud, quod est pura potentia, impossibile est esse formam alicuius. Licet enim illud, quod est in potentia secundum quid possit esse simpliciter actus et forma alicuius, illud tamen, quod est pura potentia, non potest esse forma et actus alicuius. Eo enim ipso quod est forma alicuius non potest esse, quod sit pura potentia. Sicut enim forma substantialis est actus dans esse simpliciter, ita et subiectum est potentia pura existens in potentia ad esse et actum simpliciter. Ergo impossibile est quod materia proprie dicta sit forma alicuius; et per consequens impossibile est quod illud, quod secundum se est forma, habeat materia proprie dictam partem sui, quia quantum ad illam partem non posset esse forma. Minor etiam patet, quia anima non est de essentia hominis nisi inquantum est forma eius tota; ergo etc. Item si anima secundum se tota non esset forma hominos, sequeretur, quod forma anime informaret duas materias diuersas, quod est ualde absurdum, quia si ille materie sint diuersarum rationum, sicut ponitur a quibusdam materia corporum inferiorum et superiorum, sequitur, quod eadem numero forma possit informare non solum successiue, quod est inconueniens, sed etiam simul materias diuersarum rationum. Si autem essent eiusdem rationis, sequeretur, quod due materie eiusdem rationis adinuicem distincte informarentureadem forma. Et tunc quero, utrum distinguantur situ sicut materia pedis a materia capitis; et tunc sequeretur, quod una pars, scilicet illa que haberet solum materiam, esset anima tantum, et alia pars esset homo diminutus, quia non haberet ibi partem anime, nec differret anima separata ab homine nisi sicut pes a capite, et multa absurda sequerentur. Si autem ille due materie aliter quam situ distinguantur, nesciuit Aristoteles quid dicere, quando dixit quod materia non habet distincionem nisi per quantitatem. Vnde reputo manifestum, impossibile esse animam habere materiam partem sui» ↩︎

  3. Secundo … materia et forma] cf. rectius Durandus, Super Sent., I, 8, 2bis, 5-7 (37va-b): «Secundo, quia, quando due materie sunt eiusdem rationis et eisdem dispositionibus afficiuntur, si unio forme cum una earum est solubilis, et cum altera. Si ergo due iste materie que sunt in homine sunt eiusdem rationis, cum perficiantur eisdem dispositionibus, eo quod sunt indistincte loco et subiecto, si unio forme cum altera earum est solubilis, eodem modo et cum reliqua. Sequitur ergo quod anima est corruptibilis per solutionem forme sue a materia sua, sicut homo, aut utrumque, scilicet tam homo quam anima est aliquid incorruptibile, quorum utrumque est falsum. Tertio, quia queram per quid ille materie distinguuntur. Non secundum genus, quia in pura potentia inquantum huiusmodi non est distinctio, maxime cum loquamur de pura potentia eiusdem rationis, nec per formam, que est una et utramque perficit, nec per quantitatem, cum sint indistincte loco et subiecto, nec per alias dispositiones per eandem rationem, et iterum quia talis distinctio esset solum per accidens; impossibile est ergo quod ille materie sint eiusdem rationis. Si dicatur quod ille materie efficiuntur una dum anima est in corpore, sequitur quod anima aut non est in corpore composita, et ita non est eadem coniuncta et separata, aut, si sit in corpore composita et in homine uiuente non sit nisi una materia, non differunt homo et anima, que omnia sunt absurda secundum philosophiam et periculosa secundum fidem. Quarto, quia eadem forma nata est dare idem esse precipue materie eiusdem rationis; ergo forma que ponitur pars anime, cum maneat eadem secundum se, dabit omni materie eiusdem rationis idem esse; ergo si ex ipsa cum una materia resultat anima simpliciter ex ipsa cum alia materia resultabit anima eadem uel alia, et ita erunt due anime et unus homo, nisi dicatur quod homo est duplex anima, quod est absurdum. Nullo modo possunt ille due materie esse eiusdem rationis. Si uero dicatur quod sint alterius rationis propter hoc, quod aliquibus uidetur inconueniens ponere materias diuersarum rationum, necessario sunt in diuersis gradibus, adhuc est speciale inconueniens, quia ille materie non sunt diuersarum rationum que perficiuntur per eundem actum, cum ratio potentie sumatur ex actu; set ille perficiuntur eodem actu, scilicet forma que est altera pars anime; ergo non sunt diuersarum rationum. Et sic patet primum, scilicet quod anima non est composita ex materia et forma» ↩︎

  4. aliquibus] cf. Ioh. Paris., Corr. corrupt., 9 (57,67-77) ↩︎

  5. secundum ... cognitionem substantiarum separatarum] Averr., De an., III, 5 (409,661‑410,663) ↩︎

B.II.3.1.8

Secunda 1 ratio talis est: Anima non habet materiam partem sui; ergo nec angelus.

Consequentia patet, quia perfectior est angelus quam anima. Antecedens supponatur nunc, quia probatum2 fuit sufficienter in I libro dist. 3.

Iste rationes non concludunt. Quod patet de prima sic: Operatio enim intelligendi dicitur esse alicuius dupliciter: uno modo sicut suppositi operantis, alio modo sicut principii elicientis uel immediate suscipientis.

Primo modo falsa est maior propositio que dicit quod illud cuius intelligere est propria operatio non habet materiam partem sui, quia homo est id quod intelligit ut suppositum cuius operatio est intelligere.

Secundo modo uera est, quia illud quod est principium elicitiuum uel susceptiuum actus intelligendi non habet materiam partem sui et hoc in homine est anima intellectiua cum sua potentia. Similiter potest dici quod angelus est illud cuius operatio est intelligere ut suppositi operantis et ob hoc non oportet quin sit compositus ex materia et forma, sicut et homo. Set angelus non est principium eliciti‑ uum uel susceptiuum operationis intelligendi, set forma eius que non habet materiam partem sui sicut nec anima in homine.

Ad secundam rationem dicendum negando consequentiam. Nulla enim consequentia est sic arguere: pars speciei non est composita; ergo nec species. Cum ergo anima rationalis sit pars speciei et non completa species, angelus autem sit quid completum in specie, nulla consequentia est, si anima non est composita ex materia et forma, quod angelus non sit compositus compositione illa.

Tenendo ergo eandem conclusionem, probo eam dupliciter.

Primo sic. Si angelus est compositus ex materia et forma, aut illa forma est separabilis a materia aut non. Si sit separabilis, angelus erit corruptibilis, quod negatur ab omnibus. Si non sit separabilis, contra: forma que est separabilis a materia, est perfectior quam illa que non est separabilis, quia minus dependet; set anima, que est forma hominis, est separabilis a materia, forma autem angeli, ut tu dicis, non est separabilis; ergo perfectior et nobilior erit forma hominis quam forma angeli; ergo homo erit perfectior angelo, quia perfectio rerum mensuratur secundum perfectionem formarum; hoc autem est inconueniens; ergo etc.

Secundo sic: illud quod non habet aliquam cognitionem preter intellectiuam non indiget materia quocumque modo, nec ut parte nec ut subiecto; set angelus ponitur habere solum cognitionem intellectiuam; ergo non habet materiam quoquomodo.

Minor supponitur ab omnibus communiter loquentibus et posset probari, quia nulla cognitio superior est intellectiua nec aliqua est ea inferior nisi sensitiua. Sensitiua autem non est nisi in organo composito ex contrariis, quod est corruptibile, et ideo repugnat angelo cum sit incorruptibilis. Nullam ergo cognitionem habet angelus nisi intellectiuam.

Et hec fuit minor.

Maior probatur, quia, cum materia sit propter formam, ut3 dicitur II Phisicorum, forma numquam unitur materie nisi indigeat ea quoad esse uel quoad operari. Forma autem angeli, si qua esset ut pars, non indigeret materia quoad esse, nisi poneretur angelus corruptibilis, ut prius dictum est, nec quoad operari, quia operatio intellectiua que est propria angeli non indiget materia ut subiecto, quia hoc modo nullum intelligere indiget materia uel corpore. Si autem indigeret ea ut obiecto, necesse esset quod angelus haberet aliam cognitionem inferiorem intellectiua per quam representaretur sibi suum obiectum sicut per fantasiam representatur intellectui nostro obiectum; quare etc.

Et sic patet primum.


  1. Secunda … ergo nec angelus] Herv. Nat., Super Sent., II, 3, 1 (208bC): «Secunda ratio talis est: Anima non habet materiam partem sui; ergo nec angelus» ↩︎

  2. probatum … libro dist. 3] cf. red. A. (A.II.3.1.8) ↩︎

  3. ut dicitur II Phisicorum] cf. Auct. Ar., 2, 61 (145,15) • • • Arist., Phys., II, 2, 194a27-28; II, 8, 199a31-32 ↩︎

C.II.3.1.8

Secunda ratio talis est: Anima non habet materiam partem sui; ergo nec angelus.

Consequentia patet, quia perfectior est angelus quam anima. Antecedens supponatur nunc, quia probatum fuit sufficienter in I libro dist. 8.

Iste rationes non concludunt. Quod patet de prima sic: Operatio enim intelligendi dicitur alicuius esse dupliciter: uno modo sicut suppositi operantis; alio modo sicut principii elicientis uel immediate suscipientis.

Primo modo est falsa maior propositio que dicit quod illud cuius intelligere est propria operatio non habet materiam partem sui, quia homo est quod intelligit ut suppositum cuius operatio est intelligere, et tamen homo habet materiam partem sui.

Secundo modo uera est, quia illud quod est principium elicitiuum uel susceptiuum actus intelligendi non habet materiam partem sui et hec in homine est anima intellectiua cum sua potentia. Similiter potest dici quod angelus est illud cuius operatio est intelligere ut suppositi operantis et ob hoc non oportet quod sit compositus ex materia et forma, sicut et homo. Sed angelus non est principium elicitiuum uel susceptiuum operationis intelligendi secundum se totum, sed forma eius que non habet materiam partem sui sicut nec anima in homine.

Ad secundam rationem dicendum negando consequentiam. Nulla enim est consequentia sic arguere, pars speciei non est composita; ergo neque species. Cum ergo anima rationalis sit pars speciei et non completa species, angelus autem est quid completum in specie, nulla consequentia est, si anima non est composita ex materia et forma, quod angelus non sit compositus eadem compositione.

Tenendo ergo eandem conclusionem, probo eam dupliciter.

Primo sic. Angelus est compositus ex materia et forma, aut illa forma est separabilis a materia aut non. Si sit separabilis, angelus erit corporalis, quod negatur ab omnibus. Si non sit separabilis, contra: forma que est separabilis, est perfectior quam illa que non est separabilis, quia minus dependet. Sed anima, que est forma hominis, est separabilis a materia, forma autem angeli, ut tu dicis, non est separabilis; ergo perfectior et nobilior erit forma hominis quam forma angeli; ergo homo erit perfectior angelo, quia perfectio rerum mensuratur secundum perfectionem formarum; hoc autem est inconueniens; quare etc.

Secundo sic: Illa substantia que non habet aliquam cognitionem preter intellectiuam non indiget materia quocumque modo, nec ut parte nec ut subiecto; sed angelus non ponitur habere cognitionem nisi inteltectiuam; ergo non habet materiam quocumque modo.

Minor supponitur ab omnibus communiter loquentibus et posset probari, quia nulla cognitio superior est intellectiua nec est aliqua ea inferior nisi sensitiua. Sensitiua autem non est nisi in organo composito ex contrariis, quod est corporale, et ideo repugnat angelo cum sit incorporalis. Nullam ergo cognitionem habet angelus nisi intellectiuam.

Et hoc fuit minor.

Maior probatur, quia, cum materia sit propter formam, ut dicitur II Physicorum, forma numquam unitur materie nisi indigeat ea quo ad esse uel quo ad operari. Forma autem angeli, si que esset ut pars, non indigeret materia quo ad esse, nisi poneretur angelus corporalis, ut prius dictum est, nec quo ad operari, quia operatio intellectiua que est propria angeli non indiget materia ut subiecto, quia hoc modo nullum intelligere indiget materia uel corpore. Si autem indigeret ea ut obiecto, necesse esset quod angelus haberet aliam cognitionem inferiorem intellectiua per quam representaretur sibi suum obiectum, sicut per phantasiam representatur intellectui nostro obiectum; quare etc.

Et sic patet primum.