Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.4.1.7

Quantum ad primum, non fuerunt angeli creati in beatitudine, quia quicumque1 sit beatus, habet quidquid uult, sicut dicit AVGVSTINVS. Sicut enim est beato presens diuina essentia, in qua est omnis ratio ueri quantum ad cognitionem, sic est ei eadem ipsa, in qua est omnis ratio boni, presens quoad dilectionem; set constat quod angeli in principio sue creationis non habuerunt quidquid uoluerunt: aliquid enim appetiit angelus qui factus est malus quod tunc non habuit; quare etc.


  1. quicumque … sicut dicit Augustinus] cf. Aug., De Trin., XIII, 7, 10 (396,63‑64) ↩︎

B.II.4.2.6

Quantum ad primum, non fuerunt angeli beati, quia aliqui eorum appetierunt aliquod bonum quod non habuerunt et fuit bonum, quia illud1 habuissent postea, si perstitissent, ut communiter dicunt omnes Sancti; quare etc.


  1. illud … postea si perstitissent] Lomb., Sent., II, 3, 4, n.11 (347,23‑24) • • • cf. etiam Ans., De casu diab., 6 (243,17-28) ↩︎

C.II.4.1.6

Quantum ad primum, non fuerunt angeli creati in beatitudine, quia quicunque sic beatus est, habet quicquid uult sicut dicit AVGVSTINVS. Sicut enim est sic beato presens diuina essentia, in qua est omnis ratio ueri quantum ad cognitionem, sic ipsa eadem, in qua est omnis ratio boni, est ei presens quoad dilectionem; set constat quod angeli in principio sue creationis non habuerunt quicquid uoluerunt: aliquid enim appetit angelus, qui non factus est malus, quod tunc non habuit; quare etc.