Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.3

Item si esset unum euum mensura omnium euiternorum, illud esset euum supremi euiterni, quia primum1 est mensura omnium aliorum, quemadmodum primus2 motus est mensura omnium motuum; illud3 ergo aut erit in primo secundum esse nature (et4 tunc cum Lucifer5 fuerit primus et summus secundum opinionem GREGORII, per ipsum mensurarentur alii, quod uidetur aliquibus inconueniens), aut essetin supremo euiterno quantum ad esse gratie et glorie (et tunc per animam Christi, que est suprema in esse glorie, alia mensurarentur, quod non uidetur uerum, quia, antequam esset anima Christi, euiterna habebant suam mensuram que non est mutata); ergo nullum euiternorum est mensura omnium aliorum.


  1. primum … mensura omnium aliorum] Auct. Ar., 1, 239 (135,21-22) ↩︎

  2. primus … mensura omnium motuum] Auct. Ar., 2, 224 (158,63‑64) • • • cf. etiam Arist., Phys., VIII, 9, 265b8‑12 ↩︎

  3. illud … gratie et glorie] cf. Aeg. Rom., Report., II, 17 (218,53‑57); cf. etiam Ord., II, 2, 2, 1, 2, resp. (110bB-C): «Euum ergo, quod dicitur unum omnium euiternorum, aut ponitur in altiori euiterno seecundum gratia, aut in altiori euiterno secundum naturam. Si in altiori secundum gratia, tunc in anima Christi esset huiusmodi euum, supposito quod fuerit suprema gratia. Si autem in altiori secundum naturam, tunc in Lucifero esset huiusmodi euum, supposito quod ipse fuerit supremus angelorum, quia a naturalibus sibi datis non cecidit, sed remanserunt ei integra et splendida, ut patuit per Dionysium. Non ergo uerum est, quod in unum euiternuo sit euum et per illud euiternum sit mensura omnium euiternorum, immo oportet transcendere omnia euiterna, ut sic inueniamus unitatem in euo» ↩︎

  4. et … uidetur aliquibus inconueniens] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43rb: «Item, si unum esset euum omnium euiterminorum, illud uideretur esse in primo angelo, qui est Lucifer secundum eos (eos] omnes sed del. et i.m. corr.); et sic boni (ex corr.) angeli (ex corr.) mensuratur (ex corr.) malo angelo, quod est inconueniens; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 71vb: «Item, si omnium euiternorum est unum euum, illud erit in Lucifero dampnato secundum eos, qui ponit Luciferum fuisse supremum angeli simpliciter; set inconueniens est euum sine durationem angeli beati mensurari angelo dampnato; ergo etc.» • • • cf. etiam Thom., Super Sent., II, 2, 1, 2, arg. 5 (66) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 6 (57,133-139) ↩︎

  5. Lucifer … secundum opinionem Gregorii] cf. Greg., Moralia, XXXII, 23, 48 (666,44-47) • • • cf. etiam Lomb., Sent., II, 6, 1 (354,24‑355,6) ↩︎

B.II.2.4.3

Item si esset unum euum mensura omnium euiternorum, illud esset euum supremi euiterni, quia primum1 est mensura omnium aliorum, quemadmodum primus 2 motus est mensura omnium motuum; illud3 ergo aut erit in primo secundum esse nature (et4 tunc cum Lucifer5 fuerit primus et summus secundum opinionem GREGORII, per ipsum mensurarentur alii, quod uidetur aliquibus inconueniens), aut esset in supremo euiterno quantum ad esse gratie et glorie (et tunc per animam Christi, que est suprema in esse glorie, alia mensurarentur, quod non uidetur uerum, quia, antequam esset anima Christi, euiterna habebant suam mensuram que non est mutata); ergo nullum euiternorum est mensura omnium aliorum.


  1. primum … mensura omnium aliorum] Auct. Ar., 1, 239 (135,21-22) ↩︎

  2. primus … mensura omnium motuum] Auct. Ar., 2, 224 (158,63‑64) • • • cf. etiam Arist., Phys., VIII, 9, 265b8‑12 ↩︎

  3. illud … gratie et glorie] cf. Aeg. Rom., Report., II, 17 (218,53‑57); cf. etiam Ord., II, 2, 2, 1, 2, resp. (110bB-C): «Euum ergo, quod dicitur unum omnium euiternorum, aut ponitur in altiori euiterno seecundum gratia, aut in altiori euiterno secundum naturam. Si in altiori secundum gratia, tunc in anima Christi esset huiusmodi euum, supposito quod fuerit suprema gratia. Si autem in altiori secundum naturam, tunc in Lucifero esset huiusmodi euum, supposito quod ipse fuerit supremus angelorum, quia a naturalibus sibi datis non cecidit, sed remanserunt ei integra et splendida, ut patuit per Dionysium. Non ergo uerum est, quod in unum euiternuo sit euum et per illud euiternum sit mensura omnium euiternorum, immo oportet transcendere omnia euiterna, ut sic inueniamus unitatem in euo» ↩︎

  4. et … uidetur aliquibus inconueniens] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 2, 1 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 43rb: «Item, si unum esset euum omnium euiterminorum, illud uideretur esse in primo angelo, qui est Lucifer secundum eos (eos] omnes sed del. et i.m. corr.); et sic boni (ex corr.) angeli (ex corr.) mensuratur (ex corr.) malo angelo, quod est inconueniens; ergo etc.» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 992, f. 71vb: «Item, si omnium euiternorum est unum euum, illud erit in Lucifero dampnato secundum eos, qui ponit Luciferum fuisse supremum angeli simpliciter; set inconueniens est euum sine durationem angeli beati mensurari angelo dampnato; ergo etc.» • • • cf. etiam Thom., Super Sent., II, 2, 1, 2, arg. 5 (66) • • • Ioh. Paris., Super Sent., II, 2, 6 (57,133-139) ↩︎

  5. Lucifer … secundum opinionem Gregorii] cf. Greg., Moralia, XXXII, 23, 48 (666,44-47) • • • cf. etiam Lomb., Sent., II, 6, 1 (354,24‑355,6) ↩︎

C.II.2.5.3

Item si esset unum euum mensura omnium euiternorum, illud esset euum supremi euiterni, quia primum est mensura omnium aliorum, quemadmodum primus motus est mensura omnium motuum; illud ergo aut erit in primo secundum esse nature (et tunc cum Lucifer fuerit primus et summus secundum opinionem GREGORII per ipsum mensurantur alii, quod uidetur aliquibus inconueniens) aut esset in supremo euiterno quantum ad esse gratie et glorie (et tunc per animam Christi que est suprema secundum esse glorie, alia mensurarentur quod non uidetur uerum, quia antequam anima Christi esset euiterna habebant suam mensuram que non est mutata); ergo nullum euiternorum est mensura omnium aliorum.