Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ex hoc sic arguitur. Nulla Persona potest principiare actionem per quam producitur; set prima Persona producta in diuinis producitur per primam productionem uel emanationem; ergo prima Persona producta non potest habere essentiam ut principiat primam productionem; oportet ergo quod prima productio sit a Persona non producta, que est tantum una, ut prius dictum est. Per idem patet quod secunda emanatio non potest esse ab essentia, nisi prout ipsa est in duabus Personis et non in pluribus, quia secunda Persona producta producitur per secundam emanationem; ergo non potest habere essentiam prout est principium secunde emanationis, alioquin produceret se ipsam. Restat ergo quod essentia, prout est principium secunde emanationis, sit solum in prima Persona producente et prima producta.
Ex hoc sic arguitur: nulla Persona potest principiare actionem per quam producitur; set prima Persona producta in diuinis producitur per primam productionem uel emanationem; ergo prima Persona producta non potest habere essentiam ut principiet primam productionem uel emanationem; oportet ergo quod productio prima sit a Persona non producta, que est tantum una, ut prius dictum est. Per idem patet quod secunda emanatio non potest esse ab essentia nisi prout ipsa est in duabus Personis et non in pluribus, quia secunda Persona producta producitur per secundam emanationem; ergo non potest habere essentiam prout est principium secunde emanationis; alioquin produceret seipsam. Restat ergo quod essentia, prout est principium secunde emanationis, sit solum in Persona producente et Persona producta.