Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad secundum argumentum, cum dicitur quod illud quod amatur propter aliud non est obiectum fruitionis, uerum est si amatur propter aliud quod sit diligibile amore concupiscentie, quia in tali non quietatur uoluntas concupiscentie, ad quam pertinet fruitio, set aliud ultra queritur; set illud quod amatur propter aliud quod diligitur amore amicitie uel beniuolentie bene potest esse obiectum fruitionis. Cuius ratio est quia illud quod amatur amore concupiscentie semper amatur propter illud quod amatur amore amicitie uel beniuolentie; est enim aliquod bonum uel aliqua perfectio quam uolumus nobis uel amico. Vnde ipsam beatitudinem creatam, que est immediatum obiectum fruitionis, diligimus propter nos. Et plus debemus nos diligere quam talem beatitudinem, cum sit quedam perfectio nostra accidentalis. Et cum dicitur quod Deus amatur propter aliud, dicendum quod aut loqueris de amore beniuolentie, et tunc hoc est falsum nec est ad propositum. Falsum quidem est, quia de ratione amoris beniuolentie non solum respectu Dei set etiam cuiuscumque alterius est quod illud diligatur propter se, etiam si nichil commodi deberet diligenti inde uenire; propter quod dicere quod Deus diligatur amore beniuolentie et tamen propter aliud, non solum falsum est, set etiam uidetur implicare contradictionem. Item non est ad propositum, quia obiectum fruitionis de quo querimus ut sic non amatur amore beniuolentie set concupiscentie, ut 1 probatum fuit. Si uero loquaris de amore concupiscentie, sic adhuc illa minor est falsa, quia Deus secundum se non amatur amore concupiscentie, set actus quo Deus attingitur, Deus autem solum ut in illo actu includitur. Et quod additur quod ei licite seruitur propter mercedem, dicendum quod Deo seruire propter mercedem sic quod principalis causa sit merces, est illicitum, quia Deus est honorandus. Ipsi enim est obediendum et seruiendum, etiam si nichil mercedis deberemus inde habere, quia etiam hoc faciendo non 2 possumus ei reddere equiualens. Si autem ex hoc quod seruimus Deo, expectamus mercedem, non tamquam principalem causam seruitii, quia etiam absque mercede seruiremus et obediremus Deo, licitum est. Set 3 esto quod licitum esset seruire Deo principaliter propter mercedem, tamen non sequeretur quod diligeremus Deum propter aliud, set solum quod diligeremus seruitium impensum Deo propter remunerationem habendam ab ipso. Immo, ut uidetur, magis sequeretur contrarium cum merces illa sit ipse Deus ut habitus et cognitus a nobis.
Ad secundum argumentum, cum dicitur quod illud quod amatur propter aliud non est obiectum fruitionis, uerum est si amatur propter aliud quod sit diligibile amore concupiscentie, quia in tali non quietatur uoluntas concupiscentie, ad quam pertinet fruitio, set aliud ultra queritur; set illud quod amatur propter aliud quod diligitur amore amicitie uel beniuolentie bene potest esse obiectum fruitionis. Cuius ratio est quia illud quod amatur amore concupiscentie semper amatur propter illud quod amatur amore beniuolentie. Est enim aliquod bonum uel aliqua perfectio quam uolumus nobis uel amico. Vnde ipsam beatitudinem creatam, que immediatum est obiectum fruitionis diligimus propter nos. Et plus debemus nos diligere quam talem beatitudinem, cum sit quedam perfectio nostra accidentalis. Et cum dicitur quod Deus amatur propter aliud, dicendum quod aut loqueris de amore beniuolentie, et tunc hoc est falsum, nec est ad propositum. Falsum quidem est, quia de ratione amoris beniuolentie non solum respectu Dei set etiam cuiuscunque alterius est quod illud diligatur propter se, etiamsi nichil commodi deberet diligenti inde prouenire; propter quod dicere quod Deus diligatur amore beniuolentie et tamen propter aliud, non solum est falsum, set etiam uidetur implicare contradictionem. Item non est ad propositum, quia obiectum fruitionis de quo querimus ut sic non amatur amore beniuolentie set concupiscentie, ut probatum fuit. Si uero loquaris de amore concupiscentie, sic adhuc illa minor est falsa, quia Deus secundum se non amatur amore concupiscentie, set actus quo attingitur, Deus autem solum in illo actu includitur. Et quod additur quod ei licite seruitur propter mercedem, dicendum, quod seruire Deo propter mercedem sic quod principalis causa sit merces, illicitum est, quia Deus est honorificandus. Ipsi enim est obediendum et seruiendum, etiamsi nichil mercedis deberemus inde habere, quia etiam hoc faciendo non possumus reddere equivalens. Si autem ex hoc quod seruimus Deo, expectamus mercedem, non tanquam principalem causam seruitii, quia absque mercede seruiremus et obediremus Deo, licitum est. Set esto quod licitum esset seruire Deo principaliter propter mercedem, tamen non sequeretur quod diligeremus Deum propter aliud, set solum quod diligeremus seruitium impensum Deo propter remunerationem habendam ab ipso.